29.04.2013 Views

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVTI

PROPOSITIO XXVII

Lu~ in eodem medio partim repercutitur, partim infringitur, partim et in

colore medii adhaerescit, seu à colore reuibratur, atque ita in tenuiores luces

diuiditur. Quatenus enim ferit superficiem, repercutitur per 18. quatenus

verò ea superficies est pellucidi corporis, per 10. transit et per 20. refringitur.

Dum ergo duo obiecta illustrat, alterum per repercussum,

alterum per refractum, vtrumque aequalem ei, per quem directè fuisset

illustratura; attenuatur vtique, quia haec definitio tenuitatis. Facit hoc

ipsius medii anceps natura. Adiuuat essentia lucis densitatis particeps,

lO quare et in partes tenuiores diuidi potest. In motu physico hoc ita eui-

t dens non est, quia materiata et dura omnia, hk nihil tale. VITELLIO

probat experimentis.

PROPOSITIO XXVIII

Luces variae in idem obiectum incidentes et accumulantur et permiscentur,

tum inter se, tum etiam cum colore obiecti, quaeque pro suae fortitudinis vel

24 densitatis proportione, vnde nouus existit color, seu potius lux Igenita diuersa

ab aliis omnibus. Nam quia quantitatis sunt participes omnes, vti attenuari

potuere hactenus, sic iam et accumulari possunt. Non verò hoc in pellucido,

quia non sunt in eo, quatenus tale, sed iam transiuerunt illud:

20 sed in obiecto, quia in hoc primùm post egressum è corpo re suo consistunt

et figuntur. Confunduntur autem, quia per 16. quaelibet à colore

obiecti mutuò patitur. Et nouus existit color radians, quia per 15. colores

tantùm gradibus lucis et tenebrarum differunt, variant verò hunc

gradum luces accumulatae, quare et colorem ipsum.

PROPOSITIO XXIX

Cum est immoderata proportio mutua inter luces ad idem obiectum allabentes:

sensus non internoscit lucem debiliorem". Internoscere enim est comparare

seu discernere officium sensus visorii. Vt verò proportio, sic et comparatio.

Si ergo proportiones colorum seu claritatum omnes interno sci "

30 possent, cum infinitae sint in magnitudinis incremento, discretiuam

facultatem infinitam esse oporteret, quod negant Physici. Omnibus

enim facultatibus sensariis certae sunt praescriptae vires.

PROPOSITIO XXX

Luces coloratae in superficiebus iis, quae luci cognatiores habent colores, vt

in albis, clariùsapparent quàm i!1nigris. Cum enim lucis opus sit illustratio,

quo patiens suum, vt omnia agentia, sibi simile reddat, eique sit contrarius

color seu tenebrositas, vbi colores ad tenebras plus accedunt, vt

5 Kepler II

33

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!