29.04.2013 Views

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CAPVT II 47

Hunc secutus IOHANNEsPISANVS,Episcopus Cameracensis, aliorum sententias,

et inter has ipsam verissimam causam, quod mirari possis, reiicit,

ipse se in latebras arcanae lucis naturae cum VITELLIONErecipit,

lib. 1. prop. 5. HARTMANNVs,qui PISANVMedidit, et demonstrationum

defectus tollere instituerat, haesitationem istam reliquit. Etsi verò PI-

SANVSverba affert aliorum, quibus vera causa explicatur: Alii, inquiens,

assumunt vt causam remotam Solis rotunditatem, radiorum autem intersectionem

vt propinquam: ipsa tamen demonstratio, quam proximè subiungit,

ex eorundem proculdubio authorum sententia, veritatem rursum tegit,

IO et alium verbis hisce sensum tribuit, quàm habere possunt. Idem propemodum

accidisse ARISTOTELIcredi potest, qui cùm in problematis sectione

15. cap. 10. quaestionem mouisset, cur si dejicientis Solis radii per folia

platani, aut per compositos in transuersum manus vtriusque digitos transirent,

lunulas in pauimento efftgiarent: veram quidem causam affert: Conos, inquiens,

duos verticibus in angustia rimarum coire, quorum alterius basis in

Sole, alterius in pauimento sit, itaque necesse esse, vt Sole à superiore parte in

speciem nascentis Lunae attenuato, radius infra àparte contraria idem patiatur.

At cap. 5. cum hoc ex professo quaerit, quod cap. 10. loco principii

sumserat, cur radius per quadrangula ingressus, non quadrangula, sed circu-

20 laria constituat schemata; causam partim in visus imbecillitatem confert,

vt qui radios eos, qui in angulos fenestrae secedunt, prae c!aritate eorum, qui

mediam fenestram transeunt, comprehendere nequeat, pattim ad ipsam visionis

formam prouocat, quod ftat visio exeunte cono radioso ex oculo, cuius basis

est circulus. Qua impertinentisnecin opticis approbatae causae allegatione

tenebras rursum inducit illis, quae cap. 10. ex his deducit; adeò vt

J9 ARISTOTELEMnec VITELLIOI nec PISANVS,nec quisquam posteriorum,

quod sciam, intellexerit.

Mihi ante annos complures ex PISANItenebris aliqua lux affulsit. Cum

enim sensum verborum adeò obscurum ex schemate in plano compre-

30 hendere nequirem: confugi ad ~(rt'otjJL~v in solido. Librum in sublimi

locaui, qui esset loco lucentis corporis: hunc inter et pauimentum figebatur

tabella foramine multangulo; filum deinde ex vno libri angulo

per foramen in pauimentum demissum, ita incedebat in pauimento, vt

terminos foraminis raderet, cuius vestigia creta imitabar; qua ratione

creabatur figura in pauimento similis foramini. Idem accidebat, annexo

filo ex altero, tertio, quarto libri angulo, adeoque ex infinitis marginum

punctis. Itaque infinitarum in pauimento foraminis figurarum exilium

series adumbrabat magnam et quadrangulam libri figuram. Patuit itaque

concurrere ad problema demonstrandum, rotunditatem non radii vi-

40 sorii, sed ipsius Solis, non quia haec perfectissima sit figura, sed quia

haec lucentis corporis figura sit in genere. Hic primus est in hoc labore

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!