29.04.2013 Views

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CAPVTI

Notet verò hfc Lector originem quartae lucis Jpeciei, quam caeteri Optici

jrigidè tractant.

18) qua

4 Kepler II

24) 25. VITELLIONIS

PROPOSITIO XVIII

Lux in superficiem illapsa repercutitur Ù1 plagam oppositam, vnde aduenit.

Nam tributus est luci motus per 1. quare et species motus, pulsus

nempe. Quod enim est in motu physico durities confligentium, quae

consistit in permanentia superficierum, hoc est in luce nuda superficies,

seu terminatio vel figuratio corporum. Eo ipso enim, quod corpora

physica terminata et ipsa sunt, dura intelliguntur. Mollia verò et humida

lO negatione termini proprii definiuntur. I

14 Cur autem et in motu physico et in luce accidat repercussus, causa

est in motus violentia. Cum ergo vis mouens non omnis à conflictu

aboleri potest; superabit itaque motus terminum suae lineae, superficiem

scilicet. At non potest in directum: obsistit enim illic corpus

corpori: hk superficies superficiei: illic in solidum, hk ex parte, vt

audiemus. Relinquitur igitur, vt in oppositum. Concinnius ista fortasse

sic. Pulsus est actio, et inter contraria; sed cum actione est mutua passio:

ergo et in pulsu. Percussui verò, quo lux ferit superficiem ex vna

plaga, contrarius est repercussus in partem alteram. Virtus enim, et

20 quae mobile appulit, et quae ab opposito repellit, eadem est, quia in

puncto inflictus consideratur.

PROPOSITIO XIX

Repercussus ftt ad aequales angulos, et eius, quod obliquè incidit, ad latus

alterum. Est 10. quinti VITELLIONIS.Nam virtus aequalis aequalem etiam

motum praesupponit. Virtus verò in puncto conflictus vna est et eadem;

motus ergo etiam aequalis. Sed qui ad angulos aequales, est aequalis.

Ad angulos igitur aequales erit mobilium repercussus. Dico et in latus

alterum, ab eo vnde erat mobile impactum, si hoc vsu venit. Si enim

semper repercuteretur linea eadem; oporteret semper directè esse allap-

30 sum per 18. praecedentem. At vt plurimum obliquè illabitur. Quare

tunc etiam plaga vnde aduenit, superficiei opponitur obliquè, et non

directè; repercussus igitur etiam in plagam oppositam obliquè, non

directè. Vel clarius: Cum quid obliquè mouetur versus superficiem,

motus is componitur ex perpendiculari et parallelo superficiei. At superficies

tantum ei parti obiicitur, quae est in se perpendicularis, non ei,

quae est sibi parallelos. Quare nec impedit partem sibi parallelon, sed

patitur mobile resiliendo pergere ad partem alteram, sicut aduenerat.

Sit CDF. superficies, ED. motus lucis; continuetur ED. in E. secans

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!