06.01.2013 Views

vol07.pdf

vol07.pdf

vol07.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

26 EPITOMES ASTRONOMIAE

ALPHONSI,et ante 80. tabulae COPERNICI, quas REINHOLDVSexactiores copiosioresque

factas, appellavit Prutenicas. Omnibus verò antecessorum tabulis,

cum erroneae sint, colophonem imponere pollicentur Tabulae Rudolphinae, sic

indigetatae à TYCHONEBRAHEO,affectaeque, quae nunc lucem expectant.

Haec igitur pars suppeditat Chronologis, Astrologis, Meteoroscopis, Medicis,

Nautis, Agricolis, principia ad artem cuique suam necessaria.

De Instrumentis, Sphaera materiali et Theorijs

Enarra etiam quintam Muneris Astronomici partem.

Quinta pars Mechanica, idem ferè praestat Instrumentis, quod quarta numeris;

estque multiplex. Nam I primò famulatur parti Historicae: quia vt \0 7

Observationes, quae sunt Astronomiae fundamenta, sint exquisitae, subtilitatisque

sufficientis, oculi sunt instrumentis adjuvandi, quibus et certiùs colliment,

et sine hallucinatione, minutiùsque numerent: in hoc itaque genere

extat liber TYCHONISBRAHEI,Astronomiae restauratae Mechanica dictus, t

magnam copiam exhibens exquisitissimorum instrumento rum, quorum apparatus

fidem summam conciliat observationibus per illa habitis, et à BRAHEO

conscriptis.

Jam verò quod attinet partes subsequentes; aut exempla facienda sunt ex

materia lignea, metallica, chartacea et similibus, quibus hypotheses Astronomicas

exprimamus et ob oculos ponamus, ad docendos imperitos et tyrones, 20

aut ad sublevandum computationis laborem, quo in censu sunt Sphaera materialis

et Theoriae: aut oblectamenta paramus pro Magnatibus aut locupletibus,

quorsum conducunt Automata Coelestia, coelum ipsum quadamtenus

imitanti a motu artificioso sibi indito; quibus interdum praeter nudam delectationem,

sua etiam constat vtilitas, coelo praesertim nubi lo : aut rursum observatoria

condimus instrumenta, primò dictis cognata, sed usus communis et

popularis causa. Hinc infinita varietas instrumentorum est orta, certantibus

Mechanicis manuum sollertia, cum Geometrarum demonstrationibus ingeniosissimis.

Praecipua tamen in hoc conveniunt, quod cùm motus et Apparentiae

coelestes sint Sphaericae, curvilineae, nobis verò terrarum incolis substrata 30

sit facies horizontis plana, parietesque sint ad ejus perpendiculum erecti, corpora

denique pleraque, quae manibus tractamus, aut planiciebus terminentur

meris, aut mixtis saltem ex recto et curvo: instrumenta igitur nobis illa tractatu

faciliora sunt, in quibus Curvum in rectum est immutatum, cujusmodi

sunt è primarijs, Regulae circuli divisionibus exsculptae, quadrata geometrica

dictae, astrolabia, et propter aedificiorum planos parietes, sciaterica, instrumentum

usum obti1nens, latissimè Terra Marique patentem, quo vix carere 8

amplius humana vita potest.

Haec utilitas praecipuè famulatur Geographiae et rei Nauticae, quia Chartae

Geographicae habent circulos coelestes in planum projectos. 40

·Ad quam partem potissimùm refertur libellus iste?

Nulla est harum quinque partium, quam non delibet ista Epitome. Nam

summaria ratione percurrit varietatem Apparentiarum coelestium; et vt earum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!