06.01.2013 Views

vol07.pdf

vol07.pdf

vol07.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

EPITOMES ASTRONOMIAE

Deinde caeterae figurae non sunt perfectae, nisi trinis constent dimensionibus,

intusque sint plenae et quasi materiatae, vnde et corpora dicuntur: Sphaericum

immateriati rationem habet, quia intelligitur sine soliditate interna. Differunt

namque globus et Sphaericum. Illud enim globus est, quod de solido corpore

sphaericum intus exhaurit, et intra se condito

Af immobile non dices Sphaericum, cllm ad mofum nulla figura sif aptior?

Motus in Geometricis non rectè tribuitur figuris, quippe nulla figura purè

geometricè mobilior est altera. Physicè verò si consideres, verum est secundùm

quid. Nam si corpus rotundum ponatur in plano, accedatque motor extraneus:

duabus his conditionibus positis mobilis figura est. Sic etiam figurae IO

angulosae secundum quid sunt stabile s, si nimirum collocentur in planitie

super planorum suorum vno. Sin autem talem figuram colloces super suum

angulum, juxta Sphaericum, quod totum angulus est: sphaericum quidem

quiescet, angulosa verò seipsa movebitur, inque vnam suarum planitierum procumbet.

Itaque eo ipso immobile etiam Sphaericum dicitur, quia nulla in parte

causam vllam intra se habet ad motum, cùm sit vndiquaque simile sui. Sed nec

extra se in alia aliqua quantitate causam motricem, aut Geometrids proprietatibus

ad motum physicum dispositam invenit, cùm probatum sit, esse primam

figurarum omnium. I

Qui probabis, Sphaericum sibi ipsi alijsque sufficere? 20 48

Figurae caeterae, vt dixi, planis, plana lineis, lineae punctis, describuntur et

comprehenduntur et terminantur, puncta verò situm requirunt in spacio: at

spacium vult determinari aliquo ambiente. Sphaericum seipso innixum nihil

requirit extra se, quod non ipsum sit; seipso enim terminatur, eoque ipso 10cum

intra se concludit, in quo puncta, lineae, superficies, corpora, constitui

principio dato possunt.

An 'Però ef creafricem constifues figuram hanc caeterarum, ef sustenfafricem?

Id quidem norunt Geometrae, omnem similitudinis in caeteris figuris,

omnem rationis, omnem perfectionis pulchritudinem è sphaerico derivatam 30

ipsis inesse.

Nam plana vriius corporis omnia debent quadrare in circulum eundem,

circulus verò ex sphaerico est, vt dictum. Tum autem alicujus Figurae perfectae

anguli solidi omnes debent aequaliter à centro figurae abesse, hoc est, in eodem

sphaerico stare. Est igitur sphaericum caeteris figuris causa perfectionis, et

Norma; quod habet rationem formae. ,

Comparatio verò laterum figurae et ad caeteras corporis dimetientes, et

plurium corporum inter se, fit non aliter, quàm ex posito sphaerico, in quo

omnia insint corpora, ejusque sphaerici diametro certis rationibus divisa. Est

igitur sphaericum caeteris figuris causa et norma definitionis seu descriptionis 40

scientificae, seu proportionum.

Sed et ipsae proportionum harum pulchritudines non aliter, nisi beneficio

circuli constituuntur et intelliguntur, Divinamque eam proportionem dicunt

ipsi Geometrae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!