06.01.2013 Views

vol07.pdf

vol07.pdf

vol07.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

EPI'I'OMES AS'I'RONOMIAE

Optici, si corpus convolutum semper retinet speciem Disci circularis, id esse

globosum. Quarto, lumen Lunae, Veneris et caeterorum Pla1netarum, est ad- Jl

ventitium ex Sole. Si ergo Luna vel Venus discus esset, simul illuminaretur in

vna superficie; at hoc non apparet: Nam pars illuminata primò est cava, deinde

nanciscitur speciem disci bisecti, poste a gibbus enascitur, denique perfectè

impletur circulus. Haec autem contingunt circa globum ex dimidia parte

illuminatum, si eminus inspiciatur, vt docemur in Opticis.

Atqui figura Coeli apparet longè alia, seilieet, vt initio dixisti, veluti

lintei supra nos expansi et in medio leniter su/fiati: quippe quod in medio

sit spectatori propinquum, circum distet longius.

Est visus deceptio, qui primum caret adminiculo arguendi distantias stellarum,

re non per se visibili; deinde etsi COelumnubibus aequalis altitudinis subductum

sit, sequitur tamen imaginatio forni cis, in medio alti, ex ijsdem Optices

principijs: adeo vt Ventis perflantibus, omnes nubes ad vnum ejus punctum

tendere videantur.

Omnis figura est in materia: quae est igitur materia il/a, qua vestitur

exterius mundus?

Ex visu nihil depromi potest in vllam partem: rectè igitur sequimur authoritatem,

qua docemur, stellas quidem omnes esse in expanso, quod Hebraicè

dicitur Raquia; et tecta esse aquis superiora ejus : hoc est supra auram aetheream 20

in extremo gradu attenuatam, stellasque in ea, Orbem esse ex aqua faetum;

quam aquam si quis gelu coneretam, et Crystallinam esse contendit propter

longissimam Solis absentiam: id ei per astronomiam Copernicanam licet, vt

quae ipsarum stellarum aspectu contenta, orbe illo, quisquis est, non vtitur.

Quacunque enim mundi figura posità et vtcunque dispositae essent stellae

inaequalissimis intervallis : semper oculus speetatoris in Terra imaginabitur sibi,

stellas illas omnes sese veluti Centrum, in modum superficiei Sphaericae perfectae

circumstare.'

lO

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!