06.01.2013 Views

vol07.pdf

vol07.pdf

vol07.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

34 EPITOMES ASTRONOMIAE

Si ergò fontes non multò sunt altiores littoribus: vertices quoque montium

altissimorum non multò superabunt eandem littorum, ipsiusque adeo maris

undique circumfusi altitudinem.

Quomodo probas ,fontes fluminum non esse multò altiores littoribus maris?

Primum notant Hydragogi, non sine periculo navigari fluvium, cujus

libramentum in ducentis passibus vno passu deprimatur. Jam verò pleraque

maxima to1tius orbis flumina navigabili a sunt: Nullum igitur eorum est, quod 21

per ducenta miliaria sui cursus, vno miliari subsidat.

Deinde perpendatur, fluvios totius orbis maximos, et qui plurimùm Terrarum

emetiuntur, potiori cursus parte stagnare, lentissimosque incedere, et ferè IO

tantùm protrudi a subeunte aquarum agmine: sic Ganges, sic Nilus per totam

Aegyptum, sic Danubius per Vngariam et Thraciam fere totam, vsque in pontum

Euxinum. Littorum verò, intra quae stagnant flumina, vniformis, nec devexa

est altitudo. Quod sicubi pernici lapsu provolvuntur, id non ]ongiùs durat,

quàm quoad angusta et aspera, rupibusque vtrinque stipata loca fuerint egressi.

Hinc consequitur, haud facile reperiri fluvium, cujus fontes vno milliari

Germanico eleventur super maris superficiem, etsi ille tractum vel mille milliarium

emetiatur.

Demonstratum est, superjiciem aquae gibbam esse,. nec superjiciem Terrarum

multò aliam affectare jiguram, quàm aquas: quomodo verò proba- 20

tur, jiguram hanc omnino rotundam esse, cùm gibbae jigurae multae sint,

Ovalis, Cylindrica, torosa, strumosa,. et similes?

Conceditur sanè de superficie Terrae, quod non sit perfectissimè rotunda, sed

extuberet in montes passim: de aquis verò Oceani, cùm tranquillae sunt, probatur

omnimoda rotunditas, argumentis tam à Natura, quàm à sensu deductis.

Dic Argumentum à Natura.

Videmus corpori Terrae et Aquae inesse vim corpoream, vniendi sibi corpora

quaecunque, attrahendique, quam vim vulgò gravitate m dicunt. Cùm ergò totus

hic globus Telluris vndique circurnfluatur aquis, materià fluidà, seque ipsam ad

latera non terminante; neclsit improbabile, Terram etiam interius tubis ingenti- 30 22

bus esse commeabilem vndique, adeòque Terra fortè sit instar ollae pertusae,

constans Continentibus ceu testis, intus aquà refertis: profectò partes omnes

aquae circumcirca, nequibunt aliam totius constituere figuram, quam rotundam:

quia vis vniendi in aquis, non impedita neque à se, neque à Terrà, figuram

efficit maximè vnam; cujusmodi rotunda est, nihil habens extra se. Vnde fit,

vt nulla aquarum eminentia supra rotunditatem, nul1us Oceani fluctus, diu

suspensus permaneat in cumulo; diffunditur enim ad omnimodam aequabilitatem

constituendam, ceduntque ad latus vndae, defluentique locum dant,

expulsae quippe à majori pondere defluentium.

Num non eadem etiam de Natura terrae dici possent? 40

Equidem Terra, cùm primùm fuit à Deo creata, aut et ipsa fluida quaedam et

mollis massa fuit, posteriusque induruit; et tunc eadem vera sunt etiam de

terrà, quae de aquis sunt dicta: aut creata est in sua soliditate et duritie primaevà;

et tunc ne sic guidem verisimile est, aliam illi figuram inditam, quàm ac-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!