06.01.2013 Views

vol07.pdf

vol07.pdf

vol07.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PRINCIPIORVM DOCTRINAE SPHAERICAE

PARS I

DE FIGVRA TERRAE, E]VSQVE MAGNITVDINE ET DIMETIENDI

RATIONE

Quomodo verò Ordo Coeli nosci, et rationes ejus in Terra pandipossunt?

Si prius vera figura Telluris, adeoque totius mundi investigetur.

An igitur terra non est plana, aut infinita radice deorsum extensa,

vt vulgò videtur?

Imò corpus ex terris et aquis junctim constans vndique à coelo abruptum,

inque seipsum conversum est, denique rotundum vndique, forma pilae, globi, lO

seu sphaerae regularis: quod tam ex partibus singulis, quàm ex ipsius totius

constitutione probari potest.

Proba departibus superficieiaqueae,quodgibbam figuram prae seferant.

De partibus Aqueae superficiei, hoc est, de Maribus, quod curventur in

arcum,·docemur experimentis Nau1ticis. Cùm enim in alto pelago versantibus 13

nibil appareat, nisi coelum et vndae, circulo perfectè plano circumfusae;

Continentium verò et Insularum non admodum remotarum montana etiam

altissima lateant, quasi demersa sub vndas complanatas: fit vt progressis

navigando, montes illi ex vndis emergere, subitoque sese attollere videantur

in evidentem altitudinem.

20

Sit mons D, locus primus A, ejus visus seu

Horizon BC, linea recta tangens vndas in A.

Haec linea continuata versus C, transit supra

D, sic vt D ex A videri non possit. Fiat jam

progressio ex A in E, vt loci E visus seu

Horizon sit FD recta, tangens aquas in E,

quae continuata incidit in montem D, sic vt quicquid hujus eminet supra

FD, id omne videri possit ex E.

At si superficies aquae verè esset in meram extensa planitiem; nullus

mons super illam sese attollens, visum in ea constitutum penitus lateret, nisi 30

immenso intervallo recedentibus, figura montis ipsa cum magnitudine paulatim

evanesceret: vicissim accedentibus, nequaquam subitò et post breve intervallum,

apparerent montes, antea non visi, sed opus esset ad hoc immensis

itineribus.

Vt si superficies aquae esset extensa per lineam rectam DF in immensum,

superque eam emineret mons D: quia eadem linea DF esset etiam linea visus,

semper in montem D incidens, sive in E esset oculus sive in F, sive in quocunque

alio hujus lineae puncto remotissimo.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!