27.10.2013 Views

cob privi Puigcerda.indd - Fundació Noguera

cob privi Puigcerda.indd - Fundació Noguera

cob privi Puigcerda.indd - Fundació Noguera

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LLIBRE DE PRIVILEGIS DE LA VILA DE PUIGCERDÀ 199

que in die presente que presens conficitur instrumentum immo

vobis et ipsis personis et locis pactum firmissimum et reale facimus

de ulterius et de non agendo nomine domini regis vel ipsius fisci

questionem vel demandam dicto domino regi et suis et nobis eius

nomine stilencium perpetuum super eisdem imponendo capitulis

tamen predictis ex quibus nos dum fuerimus in villa Podiiceritani

constituti cum nostris assessore et porterio in predictis procedere

debemus et de eis cognoscere et predicta compellere et forciare

pro vobis [tamen] et iuro nomine et suo robore duraturis tractatem

presentem et consenciente discreto Ffrancisco Valieles predicto assessore

solvistis nobis facta composicione decem octo mille solidos

Barchinone de terno, de quibus per pacatos nos tenemus et contentos.

Renunciantes [f. 76v] inde excepcione peccunie non numerate

non habite et non recepte et doli promitentes nomine comissario

antedicto vobis dictis consulibus et successoribus vestris ac omnibus

aliis quos presens negocium tangit seu tangere poterit in futurum

et vobis dicto notario nomine et vice omnium illorum quatenus

interest intererit vel interesse poterit legitime stipulanti et cepienti

quod nichil fecimus nec de certo faciemus [quoniamus] predicta

vobis vel vestris valeant vel infrigi possint seu etiam revocari. Et

quod contra predicta vel aliquid predictorum non veniemus nostra

bona fide ac firma stipulacione vobis pro vobis et vestris legitime

stipulanti et recipienti nomine dicto domini regis promitimus.

Que fuerunt acta et laudata in loco de Podioceritano, septima

die mensis aprilis, anno a nativitate Domini .M o .CCC o . sexagesimo

secundo. Presentibus Bernardo Manresa, notari de Podioceritano,

Guillelmo Petri et Iohanne Aragonis dicti loci et Garcia de la [Almunia]

portario dicti domini regis, predictorum testibus et me Bernardo

de Rippisaltis notari.

Sig+num mei Bernardi de Rippisaltis antedicti auctoritate regia

notari publici infra dictos comitatibus Rossillionis et Ceritanie qui

hec per me recepta scribi feci et clausi.

Attendentes etiam pro parte vestri dictorum consulum et proborum

hominum dicte ville nobis fuisse humiliter supplicatum ut

iamdictas composiciones et avinenciam factas per ipsum Petrum

Guillelmum de predictis iuribus nobis pertinentibus ut perditur ex

nostri solita clemencia nostre confirmacionis presidio [fulare] dignarerum.

Igitur vestris in hanc parte suplicacionibus benignus inclinati

tenore presentia omnia et singula contenta in preinserto instrumento

laudamus, approbamus, ratifficamus ac etiam confirmamus prout in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!