05.06.2013 Views

Untitled - QueenDido.org

Untitled - QueenDido.org

Untitled - QueenDido.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

SILIUS ITALICUS

Herculeis iter a metis ad lapygis agros 185

vincendo emensi ;

concessere Alpes ;

nusquam est animosa Saguntos ;

pater ipse superbus aquarum

Ausonidum Eridanus captivo defluit alveo.

strage virum mersus Trebia est, atque ora sepulto

Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent 190

ossibus ac nullo sulcantur vomere campi.

clarior his titulus, plusque allatura cruoris

lux oritur, mihi magna satis, sat vero superque

bellandi merces sit gloria ;

cetera vobis

vincantur. quicquid diti devexit Hibero, 195

quicquid in Aetnaeis iactavit Roma triumphis,

quin etiam Libyco si quid de litore raptum

condidit, in vestros veniet sine sortibus enses.

ferte domos, quod dextra dabit ; nil ductor honoris

ex opibus posco. raptor per saeeula longa 200

Dardanus edomitum vobis spoliaverit orbem.

qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,

seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,

arridet tellus, seu sunt Byzacia cordi

rura magis, centum Cereri fruticantia culmis, 205

electos optare dabo inter praemia campos.

addam etiam, flava Thybris quas irrigat unda,

captivis late gregibus depascere ripas.

qui vero externo socius mihi sanguine Byrsae

signa moves, dextram Ausonia si caede cruentam

" i.e. Etruscan.

' i.e. Roman.

« A district in Africa near the Lesser Syrtis, of fabulous

fertility.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!