11.07.2015 Views

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

num Persicum et Arabicum angusto terrae tractu orientem uersus extenditur. in hissunt gentes XXVIII.A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est aboccasu, deinde a septentrione id est a ciuitate Dagusa, quae in confinio Cappadociaeet Armeniae sita est haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad Aegyptumet extremum sinum Arabicum, qui ad meridiem longo angustoque sulco saxisinsulisque creberrimo a Rubro mari id est ab oceano occasum uersus extenditur,SYRIA generaliter nominatur, habens maximas prouincias CommagenamPhoeniciam et Palaestinam, absque Saracenis et Nabathaeis, quorum gentes sunt XII.In capite Syriae CAPPADOCIA est, quae habet ab oriente Armeniam, ab occasuAsiam, ab aquilone Themiscyrios campos et mare Cimmericum, a meridie Taurummontem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contrainsulam Cyprum.ASIA REGIO uel, ut proprie dicam, Asia minor absque orientali parte qua adCappadociam Syriamque progreditur undique circumdata est mari: a septentrionePonto Euxino, ab occasu Propondite atque Hellesponto, ad meridiem mari Nostro. ibiest mons Olympus.AEGYPTVS inferior ab oriente habet Syriam Palaestinam, ab occasu Libyam, aseptentrione mare Nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax, et Aeygptumsuperiorem fluuiumque Nilum, qui de litore incipientis maris Rubri uidetur emergerein loco, qui dicitur Mossylon emporium, deinde diu ad occasum profluens, faciensinsulam nomine Meroen in medio sui, nouissime ad septentrionem inflexus,tempestiuis auctus incrementis plana Aegypti rigat. hunc aliqui auctores ferunt haudprocul ab Athlante habere fontem et continuo harenis mergi, inde interiecto breuispatio uastissimo lacu exundare atque hinc oceano tenus orientem uersus perAethiopica deserta prolabi rursusque inflexum ad sinistram ad Aegyptumdescendere. quod quidem uerum est esse huiusmodi fluuiura magnum, qui tali ortutalique cursu sit et re uera omnia Nili monstra gignat; quem utique prope fontembarbari Dara nominant, ceteri uero accolae Nuhul uocant; sed hic in regione gentium,quae Libyoaegyptiae uocantur, haud procul ab illo fluuio, quem a litore maris Rubriprorumpere diximus, inmenso lacu acceptus absumitur; nisi forte occulto meatu inalueum eius, qui ab oriente descendit, eructat.AEGYPTVS SVPERIOR in orientem per longum extenditur. cui est a septentrionesinus Arabicus, a meridie oceanus. nam ab occasu ex inferiore Aegyptoincipit, ad orientem Rubro mari terminatur, ibi sunt gentes XXIIII.Et quoniam meridianam partem uniuersae Asiae descripsimus, superest ut aboriente ad septentrionem pars quae restat expediatur.46

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!