11.07.2015 Views

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ad speculam Britanniae erigit. tertius angulus eius est, qua Gades insulae, intentae inAfricum, Athlantem montem interiecto sinu oceani prospiciunt.Hispaniam citeriorem ab oriente incipientem Pyrenaei saltus a parte septentrionis usquead Cantabros Asturesque deducit, atque inde per Vaccaeos et Oretanos, quos ab occasuhabet, posita in Nostri maris litore Carthago determinat.Hispania ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos et Oretanos, a septentrioneoceanum, ab occasu oceanum, a meridie Gaditanum oceani fretum; unde mare Nostrum,quod Tyrrhenum uocatur, inmittitur.Et quoniam oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam uocant, quae in auersaGalliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breuiter explicabuntur.BRITANNIA oceani insula per longum in boream extenditur; a meridie Gallias habet,cuius proximum litus transmeantibus ciuitas aperit, quae dicitur Rutupi portus; unde haudprocul a Morinis in austro positos Menapos Batauosque prospectat. haec insula habet inlongo milia passuum DCCC, in lato milia CC.A tergo autem unde oceano infinito patet Orcadas insulas habet quarum XX desertaesunt, XIII coluntur.Deinde insula Thyle, quae per infinitum a ceteris separata, circium uersus medio sitaoceani, uix paucis nota habetur.HIBERNIA insula inter Britanniam et Hispaniam sita longiore ab Africo in boreamspatio porrigitur. huius partes priores intentae Cantabrico oceano Brigantiam Gallaeciaeciuitatem ab Africo sibi in circium occurrentem spatioso interuallo procul spectant, ab eopraecipue promunturio, ubi Scenae fluminis ostium est et Velabri Lucenique consistunt. haecpropior Britanniae, spatio terrarum angustior, sed caeli solique temperie magnis utilis, aScottorum gentibus colitur.Huic etiam Meuania insula proxima est et ipsa spatio non parua, solo commoda. aeque aScottorum gentibus habitatur.Hi sunt fines totius Europae.AFRICAM ut dixi cum tertiam orbis partem maiores nostri accipiendam descripserint,non spatiorum mensuras sed diuisionum rationes secuti sunt. mare hoc siquidem Magnum,quod ab occasu ex oceano oritur, in meridiem magis uergens angustiorem inter se etoceanum coartatae Africae limitem fecit. unde etiam aliqui quamuis eam longitudine paremtamen multo angustiorem intellegentes, inuerecundum arbitrati tertiam uocare partem sedpotius in Europam Africam deputantes, hoc est secundae portionem appellare maluerunt.praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis quam in Europa rigore frigorisincultum atque incognitum sit — quippe cum omnia paene animantia uel germinantiapatientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant — eascilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem uideri: quia et natura sui minushabeat spatii et caeli inclementia plus deserti. cuius decsriptio per prouincias et gentes haecest:LIBYA CYRENAICA ET PENTAPOLIS post Aegyptum in parte Africae prima est.haec incipit a ciuitate Parethonio et montibus Catabathmon, inde50

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!