12.06.2013 Views

LATÍN II - La Columna Lactaria

LATÍN II - La Columna Lactaria

LATÍN II - La Columna Lactaria

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

14. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae

sunt continuos complures dies tempestates, quae nostros in castris continerent et hostem a

pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt.

15. In eo novo genere belli novas rationes reperiebant. Illi animadverterunt ex ignibus cohortes

nostras ad munitiones noctu excubare; silentio procedere et universas intra multitudinem

sagittas conicere et se confestim ad suos recipere constituerunt. Eis rebus nostri haec

reperiebant remedia, ut diverso loco ignes facerent.

16. Hac impulsi occasione, liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Principes

Galliae, indictis conciliis silvestribus ac remotis locis, queruntur de Acconis morte.

17. Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius

pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab

civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus, facile incendit.

18. Postridie eius diei Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines

Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum

Noviodunum contendit.

19. Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in

Aulercis, Lexoviis reliquisque item civitatibus, quae proxime bellum fecerant, in hibernis

conlocavit.

20. Itaque, nulla interposita mora, impedimenta omnia silentio ex castris Apolloniam praemisit.

Duas in castris legiones retinuit, reliquas compluribus portis eductas eodem itinere praemisit.

21. Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus tribus in Hispaniam

praemittit celeriterque Pyrenaeos saltus occupari iubet qui eo tempore ab L. Afranio legato

praesidiis tenebantur. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet.

22. Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit; laborantibus iam suis,

Germanos equites circiter sescentos submittit, quos ab initio secum habuerat. Eorum impetum

Galli sustinere non potuerunt atque, multis amissis, se ad agmen receperunt. His rebus

confectis, Caesar ad oppidum Avaricum profectus est.

23. Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim 1 in fines Cassivellauni 2 exercitum duxit;

quod flumen uno loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. Eo cum venisset, animadvertit ad

alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas.

24. His rebus cognitis, Marcus Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos ne

animo deficiant. Illi orant atque obsecrant ut in Siciliam navibus reportentur. M. Rufus

Departamento de Latín. 2012-2013

77

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!