12.06.2013 Views

LATÍN II - La Columna Lactaria

LATÍN II - La Columna Lactaria

LATÍN II - La Columna Lactaria

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

76. Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est,

et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, cum

intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus,

exercitu pulso, interfectus esset, atque unde L. Manlius proconsul, impedimentis amissis,

profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat.

77. Itaque, re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus

Tolosa et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae his regionibus, nominatim

evocatis, in Sotiatum fines exercitum introduxit.

78. Cuius adventu cognito, Sotiates, magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, in

itinere agmen nostrum adorti, primum equestre proelium commiserunt, deinde, equitatu suo

pulso atque insequentibus nostris, subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis

conlocaverant, ostenderunt. Hi, nostros disiectos adorti, proelium renovarunt.

79. Caesar, impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus preasidio relictis,

secutus hostes, quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo

agmine interfectis, altero die ad Alesiam castra fecit.

80. Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam

pedum XX derectis lateribus duxit, ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae

fossae labra distarent; reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id]

hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum opus corona

militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret, aut

interdiu tela in nostros, operi destinatos, conicere possent.

81. Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo, admodum edito loco, ut, nisi obsidione, expugnari

non posse videretur. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id

oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat.

82. Reliquis ex omnibus partibus colles, mediocri interiecto spatio, pari altitudinis fastigio,

oppidum cingebant. Sub muro quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem

locum copiae Gallorum compleverant fossamque et materiam in altitudinem sex pedum

praeduxerant.

83. Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus X milia passuum tenebat. Castra

opportunis locis erant posita ibique castella XXIII facta; quibus in castellis interdiu stationes

ponebantur, ne qua subito eruptio fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis

tenebantur.

84. His rebus perfectis, regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci natura, XIV milia

passuum complexus, pares eiusdem generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem

hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine, si ita accidat eius discessu, munitionum

praesidia circumfundi possent, aut cum periculo ex castris egredi cogatur; dierum triginta

pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.

Departamento de Latín. 2012-2013

83

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!