29.07.2013 Views

Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661

Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661

Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6

in ense Orionis mihi sanè mirabile uidetur, ut et omnibus illis quibus id uidendum

exhibui; nihilque magis in uotis habeo, quàm ut oculis liceat mihi id ipsum conspicere,

quod utique propediem futurum existimo: nam in opere iam sunt isthic tubi 18 pedum

si uitrum remotius ab oculo utrinque secundum eandem sphaeram elaboretur, quos

pro illo phaenomeno repraesentando suffecturos existimo, quia artifex ille tuborum

machinator hactenus in tuborum perfectione excelluit, licet circa maiores efformandos

hucusque nunquam fuerit occupatus; donec demum magno meo hortatu ac poene

impulsu negotium utcunque arduum sit aggressus: quo spero id nos effecturos, ut

deinceps tibi posterisque obseruationes Saturnias liceat communicare, quae futuris

saeculis pro exacta Saturni notitia poterunt deseruire. Caesari 3) ipsi non omittam rem

scitu adeò dignam repraesentare et tum quoque occasio erit primum illius nouitatis

inuentorem, te scilicet, Praestantissime Hugeni, meritâ laude atque encomio

celebrandi. Non minus illa placuerunt ingeniosissima theoremata, quae de

Sphaeroidum Conoidumque superficiebus feliciter inuenisti, quorum demonstrationes

luci quàm primum datas avidissimè cupio. Ego uero (ut aliàs etiam tibi scripsisse

memini) uix uiuo, dum in Aula uiuo: ocior enim, quia sine studiorum solatio uiuo;

neque mirum id eo in loco, ubi ocium simile negotio, et ipsa negotia vix aliud praeter

ocij nomen merentur. Paucis antè diebus Augustissimus Caesar me studijs et

institutioni Fratris sui Serenissimi Caroli Archiducis 4) praefecit. Fortassis haec occasio

stimulos dabit, de uero et literario ocio nonnulla cogitandi. Tu interim uale, Vir

doctissime, utere tempore felicitateque ingenij tibi concessâ in publicum mundi

bonum, et gratias habe quàm maximas pro munere transmisso, meque ama.

Viennae 1 Januarij 1660.

P.S.D. Dominus Marcus 5) iam pridem in suam Boëmiam remigrauit: quantum scio

nullas obseruationes Jridum aut halonum habet; sciscitabor nihilominus, ut tuae

intentioni satisfiat.

3) Leopold I er . Voir la Lettre N o . 673, note 4.

4) Karl Joseph, fils de Ferdinand III, Empereur d'Allemagne, et de Maria Leopoldina de Tyrol,

naquit le 7 août 1649 et mourut le 27 janvier 1664. Il a été évêque de Passau, et en 1662, à

l'àge de treize ans, grand-maître de l'ordre teutonique.

5) Johannes Marcus Marci de Kronland. Voir la Lettre N o . 167, note 5.

Christiaan Huygens, Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!