13.07.2015 Views

Activité - Accueil fédération - SeGEC

Activité - Accueil fédération - SeGEC

Activité - Accueil fédération - SeGEC

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Mon quotidienFiche nº1Les textes latinsVitruve[6,5] Caput Quintum. ... Namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus introeundi nisi inuitatis, quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habentusus rationes. Communia autem sunt, quibus etiam inuocati suo iure de populo possunt uenire, id estuestibula, caua aedium, peristylia, quaeque eundem habere possunt usum. Igitur is, qui communi suntfortuna, non necessaria magnifica uestibula nec tablina neque atria,… …nobilibus uero, quihonores magistratusque gerundo praestare debent officia ciuibus, faciunda sunt uestibula regalia alta,atria et peristylia amplissima, siluae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae ;praeterea bybliothecas, basilicas.Pétrone[28] (XXVIII) Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam peruenimus, incuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus : QVISQVIS SERVVS SINE DOMINICO IVSSVFORAS EXIERIT ACCIPIET PLAGAS CENTVM. In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus,cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem caueapendebat aurea in qua pica uaria intrantes salutabat.[29] (XXIX) Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enimintrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena uinctus, in pariete erat pictus superquequadrata littera scriptum : CAVE CANEM. Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem collecto spiritunon destiti totum parientem persequi. Erat autem uenalicium {cum} titulis pictis, et ipse Trimalchiocapillatus caduceum tenebat Mineruamque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinarididicisset, deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptionereddiderat. In deficiente uero iam porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat.Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notaui etiam inporticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo uidi, incuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, inqua barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturashaberent. « Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis gladiatorium munus ».[30] XXX…Nos iam ad triclinium perueneramus, …Itinera Vicina Autour des Intelligences Multiples6 FESeC - Langues anciennes - 1 er degré - D/2013/7362/3/02

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!