23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

6.11. DE ANTIPHONA AD COMMUNIONEM [. . . ] 131

6.11 De antiphona ad Communionem et orationibus

post Communionem

1. Celebrante purificato, dum calicem collocat in altari, liber Missalis defertur

per ministrum ad latus Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse

autem minister genuflectit iuxta latus Evangelii, ut in principio Missae.

Deinde celebrans, stans iunctis manibus, legit antiphonam ad Communionem,

qua lecta, iunctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium

altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram,

et dicit: ‘Dominus vobiscum’, et per eandem viam redit ad librum, dicit

orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut dictae

sunt orationes initio Missae. Quibus finitis, claudit librum, et iungens

manus ante pectus, revertitur ad medium altaris, ubi, eo osculato, vertit

se ad populum, et dicit, ut supra: ‘Dominus vobiscum’, quo dicto, stans

iunctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicendum est: ‘Ite,

Missa est’, et per eandem viam revertitur ad altare. Si vero non sit dicendum,

dicto ‘Dominus vobiscum’, revertitur eodem modo per eandem viam

ad medium altaris, ubi stans versus ad illud, iunctis ante pectus manibus,

dicit: ‘Benedicamus Domino’. In Missis autem defunctorum, eodem modo

stans versus altare, dicit: ‘Requiescant in pace’.

2. In Quadragesima autem a feria IV cinerum usque ad feriam IV Hebdomadae

sanctae, in Missa feriae, postquam celebrans dixit orationes post

Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: ‘Dominus

vobiscum’, stans in eodem loco ante librum dicit: ‘Oremus. Humiliate

capita vestra Deo’, caput inclinans, et, extensis manibus, subiungit eadem

voce orationem super populum ibidem positam, qua finita, osculatur

altare, et vertens se ad populum dicit: ‘Dominus vobiscum’, et alia ut

supra.

3. In Missa solemni diaconus defert librum Missalis ad latus Epistolae, deinde

vadit retro post celebrantem, subdiaconus vero vadit ad latus Evangelii, ubi

calicem mundat, aptat cum purificatorio, patena et palla cooperit, plicat

corporale, reponit in bursam, et illam ponit super calicem coopertum velo,

quem collocat in altari, vel super credentia ut prius: postea redit ad locum

suum retro post diaconum: qui cum dicit: ‘Ite, Missa est’, cum celebrante

vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per celebrantem ‘Oremus’,

diaconus in latere Epistola vertens se ad populum, iunctis manibus

dicit ut supra: ‘Humiliate’, etc.; quo dicto vertit se versus altare a tergo

celebrantis, et celebrans dicit orationem super populum. In Missis cantatis

‘Ite, Missa est’ vel ‘Benedicamus Domino’ vel ‘Requiescant in pace’

ab ipso celebrante canuntur.

6.12 De benedictione in fine Missae et Evangelio

sancti Ioannis

1. Dicto ‘Ite, Missa est’, vel ‘Benedicamus Domino’, vel ‘Requiescant in pace’,

celebrans, ante medium altaris stans iunctis manibus super eo, inclinatus

dicit secreto: ‘Placeat tibi, sancta Trinitas’, etc. Quo dicto, extensis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!