98 CAPUT 4. DE ANNO ET EIUS PARTIBUS autem sancti Matthiae, in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniietur recte Septuagesima in anno bissextili currente epacta XXIV vel XXV, et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum net pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit V et litterae dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die n februarii, et dies cinerum 28 februarii. Si autem addatur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12 februarii, quae est dominica, et dies cinerum in diem 29 februarii, quae est feria iv; Pascha autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili, epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, et si addatur unus dies, cadet in diem 22 februarii, quae est dominica. Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit XXV et litterae dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die, 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas XXIV et XXV littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam. In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem calendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d infra eum occurrens, reperietur e regione huius litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc. Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo sancti Andreas Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris inclusive; ita ut littera dominicalis currens, quae reperitur in calendario a die 27 novembris usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus. Ut, verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in calendario, etc. Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum, e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.
<strong>Caput</strong> 5 Calendarium cyclus L. D. epactarum D. M. Mensis Ianuarius ⋆ A Kal. 1 Octava Nativitatis Domini, I classis XXIX b IV 2 XXVIII c III 3 XXVII d Prid. 4 XXVI e Non. 5 Commemoratio S. Telesphori Papa et Mart., Comm. 25 XXV f VIII 6 In Epiphania Domini, I classis XXIV g VII 7 XXIII A VI 8 XXII b V 9 XXI c IV 10 XX d III 11 Commemoratio S. Hygini Papae et Mart., Comm. XIX e Prid. 12 XVIII f Idib. 13 In Commemoratione Baptismatis D. N. I. C., II classis XVII g XIX 14 S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis Commemoratio S. Felicis Presb. et Mart. XVI A XVIII 15 S. Pauli primi Eremitae, Conf., III classis Commemoratio S. Mauri Abb. XV b XVII 16 S. Marcelli I Papae et Mart., III classis XIV c XVI 17 S. Antonii Abb., III classis XIII d XV 18 Commemoratio S. Prisca Virg. et Mart., Comm. XII e XIV 19 Commemoratio Ss. Marii, Martha, Audifacis et Abachum Mm., Comm. Commemoratio S. Canuti Regis, Mart. 99