23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

4.8. DE FESTIS MOBILIBUS 97

cum Iudaeis conveniamus, si forte dies XIV lunae caderet in diem dominicum)

sit dies Paschae.

Exemplum: Anno 1605, epacta est X et littera dominicalis b. Et quoniam

invenimus epactam X inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e

regione diei 21 martii, a quo inclusive, si deorsum versus numerentur 14 dies,

inveniemus XIV lunam die 3 aprilis, quae est dominica, cum e regione illius sit

littera dominicalis b. Ne igitur cum Iudaeis conveniamus, qui Pascha celebrant

die XIV lunae, sumenda est littera dominicalis b, quae sequitur XIV lunam,

nempe ea quae e regione diei 10 aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum

erit die 10 aprilis. Item anno 1604, epacta est XXIX et duplex littera

dominicalis d c, cum annus ille sit bissextilis. Si igitur ab epacta XXIX, quae

e regione diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur

dies 14, cadet XIV luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior

littera dominicalis, nempe c, quae post diem 14 aprilis, id est, post XIV lunam

collocata est e regione diei 18 aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 aprilis.

Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, composite sunt duae

sequentes tabulae paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa

mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur epacta currens, et in

linea litterarum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen

epactam currentem; ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione

epactae currentis, assumenda sit eadem littera dominicalis proxime inferior.

Nam e regione huius litterae dominicalis omnia festa mobilia continentur.

Exemplum: Anno 1606, epacta est XXI et littera dominicalis A. Si igitur in

tabula antiqua sumatur littera dominicalis A, quae primo infra epactam XXI occurrit,

reperietur e regione huius litterae dominica Septuagesimae die 22 ianuarii,

dies cinerum 8 februarii, Pascha 26 martii, Ascensio Domini 4 maii, Pentecostes

14 maii, et festum Corporis Christi 25 maii. Dominicae autem inter Pentecosten

et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 decembris; et sic

de ceteris. Item anno 1605, epacta est X, et littera dominicalis b, quae in tabula

reperitur e regione epactae X. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime

infra epactam invenitur, e regione cuius invenies Septuagesimam die 6 februarii,

diem cinerum 23 februarii, Pascha 10 aprilis, etc.

Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera

dominicali e regione epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera

proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra

duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactae reperiatur,

assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut festa mobilia

inveniantur.

Ex tabula vero paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur: In cellula

litterae dominicalis currentis quaeratur epacta currens. Nam e directo omnia

festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae dominicalis

d, tunc currentis, e regione epactae XXIV, quae eodem anno currit, habetur

Septuagesima die 15 februarii, dies cinerum 4 martii, Pascha 19 aprilis, etc.

Sed sive antiqua, sive nova tabula paschali utamur, invenienda sunt omnia

festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quae

nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus,

utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit; ita

tamen, ut Septuagesimae et diei cinerum inventae in ianuario aut februario

addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem sancti Matthiae currit prior

littera dominicalis, quae in calendario posteriorem semper sequitur; post festum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!