23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

98 CAPUT 4. DE ANNO ET EIUS PARTIBUS

autem sancti Matthiae, in februario, licet posterior littera currat, additur tamen

tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc.

Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera

posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris

februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non

inveniietur recte Septuagesima in anno bissextili currente epacta XXIV vel XXV,

et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum net pro

annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit V et

litterae dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa

mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die n februarii, et dies cinerum 28

februarii. Si autem addatur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12 februarii,

quae est dominica, et dies cinerum in diem 29 februarii, quae est feria iv; Pascha

autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item

anno 4088 bissextili, epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per

litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima

die 21 februarii, et si addatur unus dies, cadet in diem 22 februarii, quae est

dominica. Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur,

etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit XXV et litterae dominicales d

c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii,

hoc est, addita 1 die, 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum

duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas XXIV et

XXV littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum

eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima

die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae

retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus

aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem calendarii collocari

solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis

factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum

1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis

numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum,

exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam

eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7

in sinistro latere accipiatur, et prima littera d infra eum occurrens, reperietur e

regione huius litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii,

Pascha die 5 aprilis, etc.

Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo

sancti Andreas Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris

inclusive; ita ut littera dominicalis currens, quae reperitur in calendario

a die 27 novembris usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus.

Ut, verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2

decembris, quia ibi est littera g in calendario, etc.

Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria

multorum annorum, e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae

quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui

possunt pro quibuscumque annis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!