23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

9.5. TEMPUS QUADRAGESIMALE 155

Domini, non respondetur ‘Laus tibi, Christe’ et celebrans non osculatur librum,

nec incensatur.

Præfatio de Sancta Cruce. Oratio super populum. RG: 487

RG: 506

Feria V in Cena Domini (I classis)

De Missa Chrismatis Benedictio olei catechumenorum et infirmorum, et

confectio sacri chrismatis peraguntur secundum ordinem in Pontificali romano

descriptum, iis exceptis, quæ inferius notantur.

Hæ autem benedictio et confectio fiunt intra Missam chrismatis, quæ celebranda

est post Tertiam.

Non dicitur ‘Credo’.

RG: 476a

Præfatio de Missa chrismatis. RG: 488

‘Communicantes’, et quae sequuntur usque ad Consecrationem, dicuntur ut

in Canone Missae, nihil addendo vel immutando.

In benedictione chrismatis, quae in veteribus editionibus Pontificalis romani

invenitur, versus finem praefationis quae super chrisma benedicendum cantatur,

omittantur verba: ‘ut spiritualis lavacri baptismo’ usque ad ‘vestimento incorrupti

muneris induantur’, quae olim praefationem propriam Missae chrismatis

constituerant, et quae in hoc instaurato ritu iterum locum suum obtinuerunt.

Ad triplex ‘Agnus Dei’, respondetur ter ‘miserere nobis’. Omittitur oratio

‘Domine, Iesu Christe’, qui dixisti; et non datur osculum pacis. In hac Missa

sacram Communionem distribuere non licet.

In fine Missae, dicto ‘Placeat tibi, sancta Trinitas’, datur benedictio more

solito, et, omisso ultimo Evangelio sancti Ioannis, dicuntur in choro Sexta et

Nona.

Locorum Ordinarii, qui Missam chrismatis mane celebraverint, possunt vespere

Missam quoque solemnem in Cena Domini litare.

De Missa Solemni Vespertina Missa solemnis in Cena Domini celebranda

est vespere, hora magis opportuna, non autem ante horam quartam post

meridiem, nee post horam nonam. Aliarum Missarum in Cena Domini celebratio

interdicitur. Ubi vero ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius unam

alteramve Missam lectam in singulis ecclesiis vel oratoriis publicis permittere

poterit; in oratoriis autem semipublicis unam tantum Missam lectam; ea quidem

de causa, ut omnes fideles hoc sacro die Missae sacrificio interesse et Corpus

Christi sumere possint. Hae autem Missae inter easdem diei horas permittuntur,

quae pro Missa solemni assignatae sunt, ut supra notatur. Hoc die sacra

Communio fidelibus distribui potest tantummodo inter Missas vespertinas, vel

continuo ac statim ab iis expletis; infirmis vero hoc die sacra Communio deferri

licet, horis ante et post meridiem.

Tabernaculum, si quod exstat in altari maiore, omnino vacuum sit; pro communicando

vero clero et populo hodie et crastino die, ponatur super altare pyxis

(vel pyxides) cum particulis in hac ipsa Missa consecrandis.

Ubi deest copia clericorum et sacerdotum, Missa celebratur secundum consuetum

ritum Missae cantatae.

Ubi vero clerici adsint, maxime convenit, ut, in forma assistentiae choralis,

Missae solemni vespertinae intersint.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!