23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

96 CAPUT 4. DE ANNO ET EIUS PARTIBUS

indicabit a principio anni illius usque ad festum sancti Matthiae, inferior autem

b in reliqua parte anni.

Alia tabella litterarum dominicalium

ab anno 1901 inclusive, usque ad annum 2100 exclusive

f e d c A g f e c b A g e d

b d f

c b g f e d b A g f d c b A

A c e g

Usus autem huius tabellae hie est: Anno 1901 tribuatur littera f primae

cellulae, et sequenti anno 1902 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine

aliae cellulae tribuantur, donee ad annum propositum perventum sit, redeundo

ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris; nam cellula, in quam

annus propositus cadit, dabit litteram dominicalem propositi anni; quae si unica

occurrerit, annus erit communis: si vero duplex, bissextilis: et tunc superior

littera dominicam diem ostendet in calendario a principio anni usque ad festum

sancti Matthiae Apostoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.

4.7 De indictione

Indictio est revolution annorum, ab 1 usque ad 15, qua revolutione peracta,

iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus huius cycli

a ianuario in Bullis pontificiis. Et quoniam indictionum frequens usus est in

diplomatibus et scripturis publicis, facile annum indictionis currentem quolibet

anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cuius usus perpetuus est: initium

tamen sumit ab anno correctionis 1582.

Tabella indictionis

ab anno correctionis 1582

10 11 12 13 14 15 1

2 3 4 5 6 7 8 9

Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno

1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum,

redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet

annus propositus in indictionem quae quaeritur.

4.8 De festis mobilibus

Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua festa mobilia

pendent, celebrari debet die dominico, qui proxime succedit XIV lunae

primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cuius XIV luna

vel cadit in diem verni aequinoctii, quod die 21 mensis martii contingit, vel

propius ipsum sequitur), efficitur, ut si epacta cuiusvis anni inveniatur, et ab

ea in calendario notata inter diem octavum martii inclusive, et quintum aprilis

inclusive (huius enim epactae XIV luna cadit vel in diem aequinoctii verni, id

est, in diem 21 martii, vel eum propius sequitur) numerentur inclusive deorsum

versus dies quatuordecim; proximus dies dominicus diem hunc XIV sequens (ne

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!