23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

32 CAPUT 1. RUBRICAE GENERALES

1.18 De coloribus paramentorum

1.18.1 De coloribus paramentorum in genere

117. Paramenta altaris, celebrantis et ministrorum debent esse coloris convenientis

Officio et Missae diei aut alteri Missae celebrandae, secundum usum

Romanae Ecclesiae, quae quinque coloribus uti consuevit: albo, rubro,

viridi, violaceo et nigro.

Indulta tamen et consuetudines legitimae circa usum aliorum colorum in

suo robore manent.

Sicubi vero in regionibus Missionum, ex probata et originali traditione

gentis indigenae, significatio unius vel alterius coloris liturgici Ecclesiae

Romanae cum significatione quae illis populis congenita est non congruit,

Conferentiae episcopali eiusdem regionis, vel maioris territorii, si

ita magis conveniat, facultas datur, ut in locum coloris inepti alium colorem

magis aptum substituant; hoc tamen non fiat inconsulta S. Rituum

Congregatione.

RG: 323

118. Ad colorem paramentorum in Missis votivis lectis IV classis quod attinet,

ea quae n. 323 traduntur, recolantur.

1.18.2 De colore albo

119. Colore albo utendum est in Officio et Missa de Tempore:

PR: 9.2.1

PR: 9.6.1

PR: 9.6.2

(a) a festo Nativitatis Domini usque ad expletum tempus Epiphaniae;

(b) a Missa Vigiliae paschalis usque ad Missam vigiliae Pentecostes exclusive.

120. Adhibetur color albus in Officio et Missa de festis:

PR: 10.3

PR: 10.21

PR: 9.2.1

PR: 10.4

PR: 10.2

PR: 10.10

(a) Domini, exceptis festis de mysteriis et instrumentis Passionis;

(b) B. Mariae Virg., etiam in benedictione et processione candelarum die

2 februarii;

(c) Ss. Angelorum;

(d) Omnium Sanctorum (1 novembris);

(e) Sanctorum non Martyrum;

(f) S. Ioannis Ap. et Ev. (27 decembris); Cathedrae S. Petri (22 februarii);

Conversionis S. Pauli (25 ianuarii); Nativitatis S. Ioannis Baptistae

(24 iunii).

121. Colorem album requirunt Missae votivae:

(a) quae respondent festis, de quibus numero praecedenti;

(b) de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote;

(c) de coronatione Summi Pontificis, et de anniversariis Summi Pontificis

et Episcopi dioecesani;

(d) «Pro Sponsis».

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!