23.10.2014 Views

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

Caput 1 Rubricae generales

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

18 CAPUT 1. RUBRICAE GENERALES

Hae feriae praeferuntur festis particularibus II classis; si vero impediuntur,

commemorari debent.

25. Feria III classis sunt:

PR: 9.5.2

(a) feriae Quadragesimae et Passionis, a feria V post cineres usque ad

sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, superius non nominatae,

quae praeferuntur festis III classis;

(b) feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, superius non

nominatae, quae cedunt festis III classis.

Has feriae, si impediuntur, commemorari debent.

26. Omnes feriae, numeris 23 – 25 non nominatae, sunt feriae IV classis; quae

numquam commemorantur.

27. Officium feriae incipit a Matutino et explicit per se post Completorium;

Officium vero sabbati, excepto Officio Sabbati sancti, explicit post Nonam.

1.5 De vigiliis

PR: 9.6.1

PR: 9.1.4

PR: 9.6.2

PR: 9.6.1

PR: 10.17

PR: 10.9

PR: 10.11

28. Nomine vigiliae intellegitur dies liturgicus, qui aliquod festum praecedit,

et rationem habet praeparationis ad illud.

Vigilia Paschatis vero, cum non sit dies liturgicus, modo sibi proprio, seu

pervigilio, celebratur.

29. Vigiliae sunt primae, secundae aut tertiae classis.

30. Vigilia I classis sunt:

(a) vigilia Nativitatis Domini quae, in occurrentia, locum tenet dominicae

IV Adventus, de qua, proinde, nulla fit commemoratio;

(b) vigilia Pentecostes.

Hae vigiliae festis quibuslibet praeferuntur, et nullam admittunt commemorationem.

31. Vigilia II classis sunt:

(a) vigilia Ascensionis Domini;

(b) vigilia Assumptionis B. Mariae Virginis.;

(c) vigilia Nativitatis S. Ioannis Baptistae;

(d) vigilia Ss. Petri et Pauli Apostolorum.

Hae vigiliae praeferuntur diebus liturgicis III et IV classis; et, si impediuntur,

commemorantur, iuxta rubricas.

PR: 10.16

32. Vigilia III classis est vigilia S. Laurentii. Haec vigilia praefertur diebus

liturgicis IV classis; et, si impeditur, commemoratur, iuxta rubricas.

33. Vigilia II aut III classis penitus omittitur, si occurrat in dominica qua vis,

aut in festo I classis, vel si festum cui praemittitur in alium diem transferri

aut ad commemorationem reduci contingat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!