30.04.2013 Views

DIPLOMATARI DEL MONESTIR DE SANTA MARIA DE SANTES ...

DIPLOMATARI DEL MONESTIR DE SANTA MARIA DE SANTES ...

DIPLOMATARI DEL MONESTIR DE SANTA MARIA DE SANTES ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DIPLOMATARI DEL MONESTIR DE SANTA MARIA... 381

laudamus vobis ipsam pariliatam 8 de Solanis et pariliatam de Olcina

Lunar, cum suis terminis et affrontationibus et ingressibus et

egressibus, cum omnibus earum decimis integriter. Hec omnia sunt

infra terminum predicti castri de Villa de Mager. Item laudamus

et concedimus ipsum mansum Vallis Orsarie cum suis terminis et

affrontationibus et ingressibus et exitibus et cum suis decimis integriter.

Est autem predictus mansus infra terminum predicti castri

Montis Accuti. Donamus etiam vobis et tradimus ipsam petrariam

et ipsum montem qui desuper est et omnes honores et teneones

que a predicto podio sunt versus monasterium et versus Gaiani

fluminem 9 et ultra sicut a supradicto podio versant aque, 10 ab oriente

et meridie in ipso torrente et sicut per medium torrentem venit illa

affrontatio et descendit in vestrum honorem de illa Gateleda et de

Rubione, et sicut de iamdicto podio a parte circii versant aque ex

alia parte in ipsum torrentem qui discurrit tempore pluviarum in

Gaiani super resclosam superiorem iamdicti monasterii et sic

ascendit illa affrontacio per medium fluminem 11 Gaiani usque ad

ipsum torrentem qui est subtus ipsam rupem fitarii Pontis Armentarie

sicut terminatum et fixuriatum est a me iamdicto Geraldo Alamagni

in presentia quibusdam militibus et aliis probis hominibus, scilicet,

ab ipso superiori capite ipsius pariliate que est propre iamdictum

torrentem et ascendit per lapides illos in quibus cruces facte sunt

et vadit in ipsam serram et terminatur per ipsum esponar et pervadit

usque ad illas cabconades 12 de ipsis comes et exinde dirigitur usque

ad ipsum Alt Cher qui est in ipsa sponna de rivo Despeds et sic

descendit in ipsum torrentem de rivo Despeds et ascendit per

iamdictum torrentem usque ad ipsam Romegeram et ad montem

qui est super ipsam Romegeram ex directo sicut dividitur ab ipso

rivo de rivo Despeds et vadit per collum de Portela 13 usque ad

terminum de Angera in ipsa Petrafita et descendit ad ipsos vilars

de Cunil et sic ascendit in serram Voltoreram 14 et affrontat cum ipso

vestro honore de Cabdel et de Fontibus Calidis et descendit ad ipsam

Matam de Virgili et ad ipsum Clot de Lopacos et affrontat in termine

Montis Macelli et in vestro honore de Villa Rotunda. Quantum

includunt et termini isti ambiunt predicte affrontationes damus et

tradimus cum hac presenti scriptura vobis predictis et iamdicto

monasterio ut melius potest dici vel intelligi ad profectum et

voluntatem vestra vestrique monasterii per liberum et franchum

alodium iure perpetuo possidendum. Ac insuper convenimus vobis

et successoribus vestris quatenus hoc omnia prescripta 15 faciamus

vobis bona et faciamus vobis ea tenere et habere in sana pace cum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!