08.06.2013 Views

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

88 SECUNDA PARS

moram atque impedimcntum interponentibus. Quare ad donum

intelligentiae scripturarum minime potest extendí locus ille: quan-

tumcumque enim sermo universalis videatur, tempcrandus tamen

est ad intellectum antecedentium et consequentium, id quod sae-

pissime in scripturis accidit.

Afferunt etiam illud Iacobi (a) : Si quis autem vestí um indiget

sapientia , postulet a Deo, qui dat ómnibus affluenter , et non impro

pérate et dabitur ei, postulet autem in fide nihil haesitans : quae pro-

missio de sapientia et intelligentia videtur esse , et haec quidem

generalis ómnibus. Respondeo : Si haec pollicitatio et aliae sími­

les generales essent, omnia Ecclesiae membra possent esse unum

membrum , sicque desiisset, ut probavimus, vel desinere posset

esse Christi corpus, Ecclesia Dei : quod (ut monstravimus) re-

pugnantiam manifestam includit. Loquitur ergo ibi Apostolus de

spiritu necessario ad salutem , et qui dirigit nomines inter tribu-

lationes et laqueos huius vitae , recta et regia via ad terminum

salutis nostrae destinatum : id quod ex antecedentibus licet divi­

nare. Nam supra dixerat : Omne gaudium existímate fratres cum

in varias tentationes incideritis, scientes quod probatío fidei vestrae

patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum , ac statim

subnectit : si quis autem vestrum indiget sapientia &c. Quasi di-

cerct: Ne diffidatis in medio tentationum et tríbulationum , quin

potius gaudete atque confidite , quia cum praesto adsit divinus

favor-, et Spiritus Sancti gratia, ómnibus veré petentibus ob­

via , quae intellectum illuminet, et appetitum voluntatis cor-

roboret, magnum ex huiusmodi sustinentia fructum reportabitis.

Itaque nulla illic est mentio de scripturae intelligentia. Nec te sinas

fallí propter vocabulum sapientiae ibi positum , mos enim est co-

gnitioncm agendorum et virtutem prosequendorum in via Dei,

quae Spiritus Sancti praesidia sunt, appellari in scriptura , scien­

tia,

(.«) Iac. I. '. " """"^

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!