08.06.2013 Views

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

222 TERTIA PARS

illud Malachiae illustrissimum (a) de legalium sacriflciorum cessationc

vaticinium , máxime D. Martialis et Irenaeus: Quis est

(inquit Deus Israelitis) qui claudat hosdam, et incendat altare meum

gratuito ? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominas exercituum,

et munus non susápiam de manu vestía: ab ortu enim solis usque ad

occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacr

ficatur, et offertur nomini meo oblado munda : quia magnum est no*

men meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Nec desunt nonnulli

docti et antiquissimi Rabbini, qui Christum Iesum secundum

carnem praecesserunt, qui locum istum de sacrificio mundissimo

pañis et vini a vero Messia instituendo intelligi veraciter

affirment, putantes huc pertinere illum locum Psalmi: Erit fru-

mentum in tena in summis mondum (b): ubi cum statum veri Mes

siac per Spiritum Sanctum ad vivum exprimat sanctus David,

inter spiritualia et inextimabilia dona , quae per Messiae adventum

humano generi donanda erant, hoc unum refertur potissímum

, frumentum hoc altaris sacrosanctum , quod ab eo, ut

sacrificium mundissimum , omnem pinguedinem gratiarum continens

ad refectionem spiritualem suorum fidelium instituendum

erat: ob idque hoc modo praefatum locum mystice exponendo

legunt: Erit placenta super capita Sacerdotum.

Ecquis plus certos nos reddere possit de Iesu Christi Redemptoris

nostri volúntate circa hoc sacrificium, et aeternum

memoriale, an ipsemet veraciter in eo offeratur necne ; quam

sanctissimi Apostoli, qui Christum viderunt, et doctrinam ab

ipso oretenus audierunt, et a Spiritu Sancto illustrati, quae audierunt,

intellexerunt: aut ab eis edocti sancti discipuli martyres

Dei , quibus cum apostolici muneris successione perfcctam

doctrinae Christi intelligentiam reliquerunt Christi Apostoli ? Age

(a) MaUc. I. a v. 10. (¿) Psalm. LXXI. 16.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!