08.06.2013 Views

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DE SACRA COMMUNIONE. 261

stum sumar,, tam sub una quam sub duabus: quaenam obse­

cro ratio est ut propter institutum variabile maiorum auctori­

tate introductum , tam acriter usque ad pugnos rixentur cum

Ecclesia novi isti evangelistae, commoventes populos, et Chri­

sti tunicam scindentes ? Adde quod sancta Ecclesia ad utilita­

tem suorum fidelium potestatem videtur habere a Spiritu San-

cto variandi tempus, usum, ritus , et quadamtenus ea quae

attinent ad sacramenta. Legimus in Actis Apostolorum Patres il­

los Ecclesiae primos formam baptismi a Christo praescriptam,

pro tempore rationabiliter immutasse : et id quidem non sine

magno animarum profectu, baptizantes in nomina Domini Ie­

su, et non in nomine Trinitatis. Et paullo post illorum aeta-

tem usque ad témpora Augustini, Eucharistia pueris recens ba­

ptizaras dabatur, ut frequens est memoria apud Tertullianum et

Cyprianum : quae postmodum iustis de caussis sublata est.

Olim etiam mortuis corporibus recens defunctis in ore pone-

batur Eucharistia , ut patet ex Concilio Carthaginensi tertio: quod

tamen nemo nunc facit, aut faceré audebit. Beatus Sylvesterin

epistola ad Aegyptios, prohibet ne communio detur per intin-

ctam Eucharistiam: qui mos etiam inolevit. In Ecclesiis Africa-

nis consuetudo erat, ut die coenae Domini, pransi iam fideles

communicarent : quam generalis synodus VI. Constantinopoli-

tana revocavit (a) , rursus, in die Parasceves in tota universa-

li Ecclesia sacerdos non confkit, sed tantum accipit Euchari­

stiam sub una specie. Et primitus etiam in Ecclesia consecra-

batur Eucharistia in fermentato pane , ad supercilium forte Iu-

daeorum deprimendum. Post vero introducta est consuetudo sal-

tem in Latina Ecclesia , ut in azymo conficeretur. Quid quod

materiam sacramenti Matrimonii multoties coarctavit et dilata-

"~ (*) Synod. VI. Canon. XXIX.

vit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!