08.06.2013 Views

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

226 TERTIA PARS

ris ministri, puta sacerdotis: ñeque est etiam quod Canon iste

non rec ipiatur, tum quia huius instituti multa posteriora Concilia

et Decretales Patrum meminerunt, et confirmarunt ipsum:

tum etiam quia in magno semper praetio habiti sunt ab Ecclesia

hi Cañones Apostolorum , ut iam iam videbimus.

Audisti vocem Apostolorum de sacrificio veré et proprie

sumpto, ut condistinguitur a sacrificio laudis et obedientiae , audi

nunc eosdem , ipsam actionem sacrificii a communione Eucharistiae

seiungcntes ; ne propter multiplicationem significationis

vocabuli in re divina et mérito adoranda pernitiose ludant

sectarii : quorum verba Canone VIII. continentur hoc pacto (a):

Si quis Episcopus aut Presbyter aut Diaconus, vel quilibet Sacerdo­

tali Catalogo adscriptus oblatione facta non communicaverit, caussam

dicat, ut si rationabilis fuerit, veniam consequatur , aut si non dixe-

rit, communione privetur , tamquam qui caussa laesionis extiterit,

dans suspicionem de eo , qui sacrificavit quod recte non obtulerit. Iam

vi des ibi oblationem et sacrificium Eucharistiae, a communione

seiuncta.

Legimus etiam in historia martyrii D. Andreae , quam Sacerdotes

et Diaconi Achaiae conscripserunt , cum ab Aegea

Praefecto Achaiae Provinciae ad sacrificandum idolis compelleretur

idem Andreas , hoc modo respondisse (b) : Ego Omnipotenti

Deo agnum immaculatum quotidie ojj'ero, qui posteaquam a toto po­

pulo commestus fuerit, integer perseverat: idipsum testante Beati

Matthaei historia, quae asserit, sanctum hunc Apostolum dum

Sacrificium hoc incruentum celebraret, a gentili Rege fuisse interemptum.

Quare ab ipsis Apostolis Sacrificium altaris habes

fuisse frequentatum , cum eadem fide quae nunc est in Ecclesia.

Et huc videtur illud ex Actis Apostolorum (c) tendere , quod

de

(¿j) Canon. A post. Can. VIII. (b) Andreas in Act. (c) Act. II.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!