08.06.2013 Views

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ASSERTIO ADVERSARIORUM. 3

Traditiones pugnare in re sacra cum verbis Dei, ut quae ob^tent

ct scandalo sint. Et paulo post, tractans illud , Oculi vestri vide-

runt. Hic dat (inquit) caussam , qua re debeant reiici mandata et

inventa hominum , excmplo Moabitarum , qui colebant Deum,

et non per verbum Dei. Ubi vides in una re dúo maniíesta men-

dacia, alterum , quod Traditiones humanas vocat istud caput per-

ditissimum , quicquid in verbis scripturae non reperitur (hocce

non ipse vocat verbum Dei) : alterum, quod eas verbis Dei pu­

gnare affirmat, et id quidem sine aliquo scripturae testimonio. Et

¡nfra cum declarat illud, Vocem verborum eius audistis, et mllam

similitudinem vidistis. Hic locus (ait) non solum damnat imagines

externas Dei, sed multo magis internas opiniones, et cogitationes

de Deo ex nobis extra verbum Dei fictas, hic certe sola vox ver­

borum eius commendatur, et quicquid de Deo dicitur aut cogi-

tatur , quod non sit ista vox , prorsus impium et damnatum est,

nam suo verbo solo voluit suam voluntatem, sua consilia defor­

man. Haec ibi.

Non te praetereat, sed obiter considera lector optime , quan-

ta dexteritate hic protestantium Esdras exponat sacras litteras,

quam sapienter et acute arcanam intelligentiam teneat, et sua do-

gmata corrupta ex ea trahat. Bone Deus, ecquid obsecro commune

habet, nuliam vidisse similitudinem Dei Iudaeos cum legem accipe-

rent, cum hoc, quod nulla Traditio, nullaque doctrina extra Dei

verbum acceptanda est? an non hoc est, quaeso, in media luce cali-

gare, levissima et prorsus inepta allegoria, tam arduum dogma,quod

ne ipsa quidem littera sonat velle statuere? Ad hunc gustum reli-

quos fere errores suos omnes ex sacris oraculis deducit hic totius

Ecclesiae censor. Quis dicat hunc scripturae divinae vindicem et

reparatorem , ac non potius depravatorem esse? Ut mihi quidem

videtux, hic est immanissima illa fera, et aper singularis de sylva,

A2 de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!