08.06.2013 Views

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

tomus i. - DSpace CEU

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DIGRESSIO

AD PRINCIPES, PRAELATOS , ET MAGISTRATUS.

HIC vos cgo appello, o Chrístiani Principes, Praelati Ecclesiarum

et Urbium , qui Christo nomen dedistis , Rectores,

et publici Consiliarii, apud quorum multos in tantum

elanguit sacrae Religionis zelus, invaluit autem carnis pruden-

tia , ut pluris faciatis vestra isthaec humana eademque variabilia

instituta , et privata commoda , aut unius Civitatis politicam

consuetudinem, quam totius Ecclesiae et Sponsae Christi insti-

tutas divinitus Traditiones. Quod si vel tantillum laedatur ve­

stra temporalis potestas, lex , consuetudo, aut particularis au-

ctoritas ,. bone Deus l quanta mox indignatio, quanta ira et ini-

micitia (tange montes et fumigabunt) quam aegre, quam accr-

be id fertis, quam celeriter delinquentem inquiritis, et quaestio-

nibus variisque torturis , si delictum negaverit ab eo extorque-

tis. Presto adsunt Consiliarii , qui dicant crimen id vergere in

totius Reipublicae perniciem , Magistratum laedi, Civilem au-

ctoritatem et potestatem subvertí : parata sunt ad vindictam et

supplicia omnia. Fiscalis Promotor, ludex, Carceres, Lictor,

Notarius, testes. Quid non? Si fugit. reus, magnís clamoribus

citatur : si non comparet, absens damnatur : misericordia est si

perpetuo exulet. Si autem adest, aut graviter plectitur , aut e

medio tollitur, aut solvere cogitur usque ad novissimum qua-

drantem : praesertim si aulicorum favoribus, atque id genus alus,

quae occulos Iudicum obcaecare solent, sit destitutus. Nec id

reprehendo, sed laudo, dummodo ventas concomitetur iudicium,

& misericordia Christiana rigorem legis nonnihil attemperet.

Hoc vero (ignoscite mihi) non possum nulla nec ratione nec

Tom. L Qq mo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!