13.06.2013 Views

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

hprints-00683151, version 2 - 19 Mar 2013

[86] Et cujus vobis fides, quam ipsius principis potest esse securior? Noti sunt vobis

mores ejus, neque 809 concipere metum potestis aliquem. Non hic vindictae exactor,

non contumeliae illator, non injuriae prosecutor, cujus rei nemo magis didicit

oblivisci, qui cum saepe ulcisci potuerit, vindictam tamen semper abhorruit. Hic

animum vincere, iram cohibere, victoriam temperare 810 , adversariosque nobilitate,

ingenio et virtute praestantes non modo extollere jacentes, sed etiam amplificare

eorum pristinam dignitatem exemplo Caesaris consuevit. Huc ergo ite, huc animos

intendite. Securitatem utilitatemque vestram agnoscite, discrimina non rerum

solum, sed personarum etiam evadite: Accedite 811 hunc 812 qui semper vobis

benefecit; ostendite gratitudinem et memoriam beneficiorum.

[87] Sicubi tamen utilius aut melius esse potestis, vestri judicii sit: nihil erit duci

molestum, si bene succedere intellexerit, eumque quocumque pergitis oboedientem

habebitis. Vestrum tamen est cavere, ne periculosum eligentes locum, et

jurisjurandi neglectores suscepti videamini, et, qua nunc apud omnes estis,

clarissimam famam amittatis, quo bono nihil est humano generi aut acceptabilius a

superis 813 aut praestantius concessum, cujus contemptores haud scio utrum numero

sint habendi aliquo, siquidem famae contemptor suae ab eo prodigus appellatur,

quem non Apollinis oraculum, sed sacrae litterae judicant sapientem. Finis 814

809

nec N

810

temparare A [D corrects temparere to temperare]

811

ad add. C

812

huc M

813

aut acceptabilius a superis : a superis acceptabilius Z

814 omit. B, D, M

156

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!