13.06.2013 Views

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

hprints-00683151, version 2 - 19 Mar 2013

[39] Cujus rei veritatem 436 437 , nisi agnitam omnibus scirem, Roberti Florentini,

novitatum diligentissimi exactoris, testimonium implorarem 438 , apud quem non

unae litterae reperirentur. Vidi ego hisce oculis apostolicas litteras paternae caritatis

et exuberantis plenas dilectionis, quae duci directae fuerant, ut nihil filiis parentes

soleant 439 scribere dulcius.

[40] Sed ponamus fore inimicitias. Numquid terram 440 inimici Papiam dicet, quae,

cum in vestra futura sit manu, inimici reputari non potest, nisi concilium existimet 441

inimicum. Libere namque in manibus vestris daturum se urbem dux pollicetur. Quo

facto nihil erit, quod papae timendum sit. Ac si quid securius papa exigat, nihil est

quod illum principem {6v} negaturum rear 442 . Adest orator suus, vir clarus atque

facundus, Christoforus de Velate 443 : expetite securitates. An adeo difficilis res ista

censetur, ut inveniri modus nequeat? Certe non video, cur magis alii quam dux dare

papae securitatem valeant 444 .

[41] Sunt in hoc concilio cardinales aliique praelati quamplures, sunt etiam in

Romana curia, quorum neque vobis, neque papae suspecta est fides. Committite his

gubernaculum civitatis; jurent in manibus horum officiales civesque, si 445 oportet 446 ,

fidelitatis exhibeant juramentum. Quo 447 tunc jure aut 448 urbem papa contemnat in

manibus suorum positam amicorum, aut quo ibit, si huc non veniat?

436

omit. B, C, N

437

rei veritatem : rem Z

438

imploratorem C

439

Solent M

440

terra A ; tetram B

441

existimetur Z

442

reor Z

443

Vellate Z

444

magis … valeant : aliorum magis quam ducis oblate securitates accipiende sint Z

445 sibi Z

446 oporteat M

447 quod C

448 hanc Z

92

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!