13.06.2013 Views

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

hprints-00683151, version 2 - 19 Mar 2013

[27] Unumque, obsecro, hic advertite, an cautio subdifficilis, an gravia postulentur

assignamenta. Non essem, hercule, increpandus, si hunc principem nullam petere

cautionem dixerim. Hujusmodi enim quae petitur cautio, non est cautio, sed magis

appellanda 341 donatio. Ex indulgentiis reddi sibi mutuum petit 342 , ut si nihil

indulgentiae reddant, nihil recuperet. Hic est verus filius, verus servitor, verus

amicus vester. Haec est illa, quam quaerit multis in locis Tullius, amicitia: Amor,

inquit ille, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam

conjungendam. In amicitia autem nihil est fictum, nihil simulatum. Sed quidquid 343 id

est verum et voluntarium, quemadmodum in hac ducis cernimus benevolentia,

quem si quis vobis neget amicum, cunctos quippe faciat inimicos. Cujus tanta est

affectio, tantaque in hunc coetum caritas, ut vestrarum 344 nullam petitionum

abnuat 345 pecuniasque magis donet, quam mutuo dedat.

[28] Jamque propter pecunias nihil est quod Papiae objiciatis. Nec illos audio, qui se

aureos affirmantes omnibus se Christicolis jactitant ditiores, magnumque auri et

argenti pondus habere se 346 gloriantur. Quorsum enim illa dicuntur? Forsitan quia

vendi concilium putant, ut plus offerenti veneat? Quod probri loco vitandum

detestandumque est, ne venditum vulgo concilium dicant. Unum tamen persuasum

volo, quod ducem scilicet ipsum, ubicumque sit opus, quascumque petieritis,

daturum esse pecunias neque necessitatibus vestris umquam defuturum. Namque

ut volet, sic etiam poterit invenire pecunias. Habet enim, ut scitis, urbem

Mediolanum non solum populosissimam 347 , verum etiam pecuniosissimam, ubi

totius Galliae togatae cumulati thesauri sint 348 , ex qua nulla non possit haberi

summa pecuniarum.

341

appellitanda Z

342

reddi sibi mutuum petit : petit sibi mutuum reddi M

343

est add. Z

344

oratorum Z

345

nullam petitionum abnuat: nullam abnuat petitionum B

346

habere se : se habere D, M

347

solum populosissimam : populissimam solum Z

348 sunt Z

78

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!