13.06.2013 Views

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

hprints-00683151, version 2 - 19 Mar 2013

[33] Nec etiam sanctissimam illam sedem Petrique verissimum successorem ac

Christi vicarium debetis contemnere. Hoc est quidem caput nostrum, quod

separatum esse nequaquam convenit, quod nullum sine capite corpus potest esse

perfectum. Hic est sponsus ecclesiae, hic magister navis; hic, ut vulgo dicunt, in

terris Deus, cui claves regni caelorum per Petrum aliosque Petri successores

Christus, redemptor noster, contulit, quamquam ecclesiae quoque non inficior

datas. Hujus tanta est auctoritas, tanta potestas, tanta divinorum concessa

mysteriorum cognitio, ut omni honore omnique veneratione sit dignus. Tantaeque

reverentiae papalis est dignitas, ut papam, vel malum, honorare venerarique

teneamur. Neque 391 temnere 392 papam quisquam debet, quamcumque libidinem,

quodcumque nefas maturaverit, nisi prius ecclesia judicarit.

[34] Quid de praesenti summo dicemus pontifice? Esset mihi de sua nunc

sanctimonia sermo, nisi magnifice oratores regii 393 de ipsius pietate 394 ,

mansuetudine, aequitate, justititia et bonitate 395 dixissent. Nos illud nequaquam

inficiamur, sanctissimum dominum nostrum in futuro concilio fore necessarium, ut

non auctoritate solum, sed etiam 396 morum honestate proficiat.

391 nec D, M

392 spernere Z

393 Regis M

394 omit. Z

395 et bonitate : pietate Z

396 vitae et Z

86

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!