13.06.2013 Views

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

[hprints-00683151, v2] Enea Silvio Piccolomini (Pius II ... - Hprints.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

hprints-00683151, version 2 - 19 Mar 2013

[37] ut si qua umquam indignatio fuerit, victus 413 ducali patientia summus pontifex

nil aliud duci posset dicere, nisi quod solus adversus iram vera arma, verasque vires,

quibus se tutaretur 414 , invenisset, sicut 415 in Tusculano senatu dixisse Camillum

Livius refert. Numquid praeterea 416 novimus inimicitias, si quae fuerant 417 , exacto

jam anno per pacem sopitas? Cujus mediatores fuerunt viri optimi atque rarissimi,

cardinales sanctae crucis et sancti Petri, a vestro sacerrimo coetu ob eam rem

Florentiam destinati. Conditiones 418 pacis secundum papam dictae. Post eam 419 nihil

umquam odiosum inter eos contigit.

[38] Sed ut videatis manifestissima benevolentiae indicia, hic animum paulisper

intendite. Defecerunt ab 420 duce Genuenses 421 , qui cum bello undique premerentur,

libertatis servandae gratia cum Venetis ac 422 Florentinis foedera percusserunt. Tum

papa ingens duci bellum imminere cognoscens, imparemque tantis 423 viribus eum 424

existimans, ne periculoso 425 nimis proelio urgeretur, auctorem se pacis obtulit,

virumque omnium opinione probatissimum cardinalem sanctae crucis misit, qui

ducem de pace requireret, ipse alios flexurus. Quo inspecto animo omnem dux ipse

litem omnemque controversiam sanctissimo domino nostro commisit, arbitrumque

et amicabilem compositorem inter se atque hostes papam elegit.

413

victrix Z

414

tutaret Z

415

sic Z

416

non add. F, M

417

fuerunt Z

418

condictiones A

419

pacem add. Z

420

a M

421

Januenses Z

422

et N

423

tanti B

424

ducem Z

425

periculo B

90

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!