05.01.2013 Views

“Caesar: Conquest of Gaul” e “The siege of Alesia”

“Caesar: Conquest of Gaul” e “The siege of Alesia”

“Caesar: Conquest of Gaul” e “The siege of Alesia”

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LXXX. Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si ueniat,

suum quisque locum teneat et nouerit, equitatum ex castris educi et proelium committi

iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus, atque

omnes milites intenti pugnae prouentum expectabant. Galli inter equites raros sagittarios

expeditosque leuis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succederent et

nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improuiso uulnerati proelio

excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi

uiderent, ex omnibus partibus et ii qui munitionibus continebantur et ii qui ad auxilium

conuenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant.

Cesare sottolinea l’importanza del momento con una delle sue celebri frasi: Quod in conspectu

omnium res gerebatur neque recte aut turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas

et timor ignominiae ad uirtutem excitabat.

La battaglia infuriò con esito incerto da mezzogiorno al tramonto, finchè i Galli ed i loro alleati

Germani, spossati e dopo aver subito numerose perdite, si ritirarono e quanti avevano sperato

nel loro aiuto, osservando le sorti della battaglia da Alesia, rientrarono nella cittadella,

abbandonata ormai ogni speranza di poter essere in qualche modo salvati dall’assedio romano (

VII, 80 ).

Cum a meridie prope ad solis occasum dubia uictoria pugnaretur, Germani una in parte

confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis

sagittarii circumuenti interfectique sunt. Item in reliquis partibus nostri cedentes usque ad

castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ii qui ab Alesia processerant,

maesti, prope uictoria desperata, se in oppidum receperunt.

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!