17.06.2013 Views

P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores ...

P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores ...

P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

525

530

535

540

545

550

Fastorum Liber Septimus

Forma illi nulla est, nulla illi est certa figura,

Huic tamen internum numen inesse putant.

Nam simul atque urbem lustravit Numine totam,

Haud mora, foecundo terra sub imbre madet.

Elevat attonitas ad tantum munus aristas

Campus, honor pratis, qui fuit ante, redit.

[180] Sed tunc praecipue crudeli raptus ab igne,

Bacchus, Io clamat, reddita vita mihi est.

Bis genitus, nascorque iterum, Nymphasque salubres

Sentio, et in flammas utile munus aquas.

Occidit interea laetantis 12 munus Iacchi,

Totaque sub ponto mersa Corona latet.

Occidit Herculeae caput Anguis, nulla Bootis

Pars micat, hunc totum Tethios unda tegit.

Iamque dies bis sex, unusque e mense supersunt,

Heu quanto maduit sanguine prima dies?

Haec vidit patrum iugulos, et pectora fratrum,

Natorum, et fratrum facta cruenta manu.

Quam dederat vitam nato pater, abstulit, et quae

Signa sequi miles debuit, illa tulit.

Nesciit hic sese Natura, everterat omnes

Lex Fati leges, consiliumque Iovis.

Ingemuere Aemi valles, Pangaeaque saxa,

Pindus, et Herculeo nobilis Oeta rogo.

O utinam latis tantae Pharsalia cladi

Sufficeres campis, solaque rubra fores.

De nostro fontes, de nostro sanguine rivi ,

Fluminaque e nostro tota cruore fluunt.

Crevit et Enipeus proiecta cadavera portans,

Et Peneus lentas mortibus auxit aquas.

Sensit et aequoreo sub gurgite pondera Nereus,

Sparsit et in varias funera facta plagas.

12 corr. ex erratis pro voc. laetentis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!