17.06.2013 Views

P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores ...

P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores ...

P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

405

410

415

420

425

430

Fastorum Liber Nonus

Utque Iovis domus est coelum, sic Caesaris Orbis,

Perpetuo terras haec domus una regat.

A laeva templi laqueatum Iuno sacellum

Obtinet, a dextra Pallas amica subit.

Invenit haec numeros, illi numerantur et anni,

Quos agit in patrio Roma beata solo.

Inde scies fasces gessit quo tempore Consul,

Illo quis Praetor, quisve Tribunus erat.

Hanc Divam factus Consul Romanus adorat

Et victor laurum ponit in aede Deae.

Bellorum, Pacisque potens Tritonia virgo est,

Hinc illi laurus sacraque oliva fuit.

Arma gerit quibus adversum procurrat in hostem,

Atque oleam, pacem si modo poscat, habet.

Quadriiugis laetatur equis, curruque superba,

Proterit inflexo quos pudet esse genu.

Cincinnatum olim pangentem in limine clavum

Atque triumphantem viderat una dies.

[215] Viderat et Pallas, susceptaque vota benigne

Audierat, fusas audieratque preces.

Ipsa sonum, strepitumque simul, plausumque 22 canentis

Plebis, Io magna voce Triumphe venis.

Tam celebris causas liceat memorare Triumphi,

Res est victuro carmine digna cani.

Notus erat bellis, sed culto Quintius agro

Notior, huius erant iugera pauca soli.

Quintia trans Tyberim nobis nunc prata vocantur,

Exculta a tanto regna beata viro.

Ille iugo tauros solitus subnectere, coniux

Racilia in solito pascere monte pecus.

Hos neque tunc plumae, nec stragula picta fovebant,

Sed stupa molliculus iuncea lectus erat.

22 corr. pro plansumque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!