23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CUR DEUS HOMO II 9 105

Capitulum

IX.

Quod necesse sit verbum solum et hominem in unam convenire personam.

3 A. Nunc quoque quaerendum est in qua persona deus, qui est tres

personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eundemque

hominem assumere in unitatem personae. Quare in una tantum persona hoc

6 fieri necesse est. Sed de hac unitate personae dei et hominis, et in qua

persona dei hoc magis fieri oporteat, in epistola De incarnatione verbi ad

domnum papam URBANUM directa,

quantum ad praesentem investigationem

9 sufficere puto, locutus sum.

B. Breviter tamen hic tange, cur potius fiiii persona debeat incarnari,

quam patris aut spiritus sancti.

12 A. Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt duo filii in trinitate, filius

scilicet dei, qui et ante incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem

filius erit virginis; et erit in personis, quae semper aequales esse debent,

1 5 inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem

habebit natus ex deo quam natus ex virgine. Item si pater fuerit incarnatus,

erunt duo nepotes in trinitate, quia pater erit nepos parentum virginis per

18 hominem assumptum ; et verbum, cum nihil habeat de homine, nepos tamen

erit virginis, quia filii eius erit filius. Quae omnia inconvenientia sunt, nec

in incarnatione verbi contingunt. Est et aliud cur magis conveniat incarnari

21 filio quam aliis personis : quia convenientius sonat filium supplicare patri quam

aliam personam alii. Item. Homo pro quo erat oraturus, et diabolus quem

erat expugnaturus, ambo falsam similitudinem dei per propriam voluntatem

24 praesumpserant. Unde quasi specialius adversus personam filii peccaverant,

qui vera patris similitudo creditur. Illi itaque cui specialius fit iniuria, convenientius

attribuitur culpae vindicta aut indulgentia. Quapropter cum nos ratio

tate genitus est, conceptus a Virgine, natus ex Virgine, sine paternae carnis concupiscentia,

sine maternae integritatis iniuria : quia futurum hominum Salvatorem talis ortus decebat,

qui et in se haberet humanae substantiae naturam, et humanae carnis inquinamenta nesciret.

6-9 locutus sum] Cf. Opusculum praecedens ; imprimis n. VI-XI, p. 20 ss.

25 similitudo] Cf. 2 Cor. 4,4: qui est imago Dei. — Col. 1,15: qui est imago Dei invisibilis.

4 eundemque] eundem M 19 filii eius] scilicet virginis superscript. D 20 in

incarnatione] in om. R 26 vindicta] scilicet in diabolum et hominem superscript. D

aut indulgentia] scilicet tantum in hominem superscript. D

11-14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!