23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CUR DEUS HOMO II 10 107

A. Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico quia possum

loqui vel ambulare, subauditur : si volo. Si enim non subintelligitur voluntas,

3 non est potestas sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi

aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas et potestas alterius.

Quippe non est aliud : possum trahi vel vinci, quam : alius me trahere vel

6 vincere potest. Possumus itaque dicere de Christo quia potuit mentiri, si

subauditur : si vellet. Et quoniam mentiri non potuit nolens nec potuit velle

mentiri, non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque potuit et non

9 potuit mentiri.

B. Nunc redeamus ad investigandum de illo quasi nondum sit, sicut

incepimus. Dico igitur : Si peccare non poterit, quia, sicut dicis, non poterit

'2 velle, ex necessitate servabit iustitiam. Quare non ex libertate arbitrii iustus

erit. Quae igitur gratia illi pro iustitia sua debebitur? Solemus namque

dicere deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent,

'5 quatenus, cum possent deserere iustitiam et ex libertate servarent arbitrii,

gratiam et laudem mererentur, quae illis, si ex necessitate iusti essent, non

deberentur.

18 A. Nonne angeli qui modo peccare nequeunt laudandi sunt?

B. Sunt utique, quia hoc quod modo non possunt, meruerunt per hoc

quod potuerunt et noluerunt.

21

A. Quid dicis de deo qui peccare non potest nec hoc meruit per

potestatem peccandi qua non peccavit : nonne laudandus est pro iustitia

sua?

24 B. Hic volo ut respondeas pro me. Nam si dico eum non esse Iaudandum,

scio me mentiri ; si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem

quam dixi de angelis.

27 A. Angeli non sunt laudandi de iustitia sua, quia peccare potuerunt,

sed quia per hoc quodam modo a se habent quod peccare nequeunt ; in

quo aliquatenus similes sunt deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur

30 enim dare aliquid, qui non aufert quando potest ; et facere esse aliquid,

qui cum possit id ipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus

9 mentiri] Ad praecedentia cf. Proslogion, c. VII, vol. I, p. 105 s. — De casu diaboli,

c. VII, vol. I, p. 253,28-32.

22 qua] quia N peccavit? M est om. R 24 ut] quod F 31 non

facit] non om. T cum angelis N

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!