23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE CONCEPTU VIRGINALI ET DE ORIGINALI PECCATO 7-8 149

Simili modo de immundo semine in iniquitatibus et in peccatis concipi

potest homo intelligi, non quod in semine sit immunditia peccati aut pecca-

3 tum sive iniquitas, sed quia ab ipso semine et ipsa conceptione ex qua incipit

homo esse accipit necessitatem, ut cum habebit animam rationalem,

habeat peccati immunditiam, quae non est aliud quam peccatum et iniquitas.

6 Nam et si vitiosa concupiscentia generetur infans, non tamen magis est in

semine culpa, quam est in sputo vel sanguine, si quis mala voluntate exspuit

aut de sanguine suo aliquid emittit. Non enim sputum aut sanguis, sed mala

9 voluntas arguitur. Patet lgitur quomodo et in infantibus non statim ab ipsa

conceptione sit peccatum, et vera sint quae de divina scriptura opposui.

Quippe non est in illis peccatum, quia non habent sine qua non inest

12 voluntatem ; et tamen dicitur inesse, quomam in semine trahunt peccandi,

cum homines iam erunt, necessitatem.

Capitulum

VIII.

15

Quod in semine sumpto de virgine non sit peccatum nec necessitas

futuri

peccati.

oi ergo haec ut puto vera sunt: quod assumitur ad prolem de parente,

18 quia nullam habet voluntatem, nullum est in eo peccatum. Itaque perspicuum

est quoniam in eo quod filius dei in personam suam assumpsit de virgine,

nulla potuit esse peccati macula. Sed dictum est quia semen a parentibus

2i trahitur cum necessitate peccati futuri, cum fuerit animatum anima rationali.

Hoc utique non est propter aliud, nisi quia humana natura nascitur in infantibus

- ut dixi - cum debito satisfaciendi pro peccato ADAE, et secun-

24 dum quod posui proximorum parentum, quod nequaquam facere potest, et

quamdiu non facit peccat ; et quia sola non valet per se iustitiam habere

quam deseruit, et anima quae aggravatur corpore quod corrumpitur, nequit

27 eam saltem intelligere, quae nec servari nec haberi potest non intellecta.

Quapropter si ab his necessitatibus semen assumptum de virgine liberum

ostendi poterit, palam erit quia nullam peccati necessitatem traxit.

20 dictum est] Cf. caput praecedens. 23 ut dixi] Cf. c. II, p. 141 s. 24 posui]

Ibidem. 26 corrumpitur] Cf. Sap. 9,15.

5 habeat peccati] habebat peccatum O 6 post et si ab alia manu ex insert. B

6-7 in semine magis est E 7 expuat E 8 emittat E 9 igitur] ergo N

18 quia] quoniam U

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!