23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

254 DE CONCORDIA I [5]

vel futurum sed tantum praesens, lmmutabile est ; sed in ipsis hominibus ex

libertate arbitrii aliquando est mutabile. Sicut enim quamvis in aeternitate

non fuit aut erit aliquid, sed tantum est, et tamen in tempore fuit et erit 3

aliquid sine repugnantia : ita quod in aeternitate mutari nequit, in tempore

aliquando per Iiberam voluntatem, antequam sit, esse mutabile probatur absque

inconvenientia. Quamvis autem nihil ibi sit nisi praesens, non est ta- 6

men illud praesens temporale sicut nostrum, sed aeternum, in quo tempora

cuncta continentur. Si quidem quemadmodum praesens tempus continet omnem

locum et quae in quolibet loco sunt : ita aeterno praesenti simul clau- 9

ditur omne tempus, et quae sunt in quolibet tempore. Cum ergo ait apostolus

quia deus sanctos suos »praescivit«, »praedestinavit«, »vocavit«, »iustificavit«,

»magnificavit«: nihil horum prius aut posterius apud deum est, 12

sed omnia simul aeterno praesanti sunt intelligenda. Habet enim aeternitas

suum simul, in quo sunt omnia quae simul sunt loco vel tempore, et quae

sunt diversis in locis vel temporibus. '5

Ut autem ostenderet idem apostolus non illa verba se pro temporali

significatione posuisse, illa etiam quae futura sunt praeteriti verbo temporis

pronuntiavit. Nondum enim quos praescivit adhuc nascituros iam temporaliter is

»vocavit«, »iustificavit«, »magnificavit«. Unde cognosci potest eum propter

indigentiam verbi significantis aeternam praesentiam usum esse verbis praeteritae

significationis; quoniam quae tempore praeterita sunt, ad similitudinem 21

aeterni praesentis omnino immutabilia sunt. In hoc siquidem magis similia

sunt aeterno praesenti temporaliter praeterita quam praesentia, quoniam quae

ibi sunt, numquam possunt non esse praesentia, sicut temporis praeterita non 24

valent umquam praeterita non esse, praesentia vero tempore omnia quae

transeunt fiunt non praesentia.

Hoc ergo modo quidquid de iis quae libero fiunt arbitrio, velut 27

necessarium sacra scriptura pronuntiat : secundum aeternitatem loquitur, in

6-10 tempore] Cf. AUGUSTINUS, De civitale Dei, 1. XI, c. XXI (CSELXXXX,

pars 1, p. 541 ; PL

41,334): Non enim more nostro ille vel quod futurum est prospicit,

vel quod praesens est aspicit, vel quod praeteritum est respicit ; sed alio modo quodam

a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diverso. Ille quippe non ex hoc in

illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter videt ; ita ut illa quidem quae temporaliter

fiunt, et futura nondum sint, et praesentia iam sint, et praeterita iam non sint,

ipse vero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia comprehendat.

12 est deum O 13 enim aeternitas] aeternum E 27 de his ES

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!