23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI 12-13 211

stramus. Sed si cessant ab hac sua assertione, credant pariter nobiscum spiritum

sanctum similiter esse patris et filii spiritum, et intelligant eum a filio

3 sicut a patre procedere. Et si nos reprehendere desinunt, fateantur nobiscum

hoc unde cognoscunt nos reprehendi^non debere.

XIII.

6 Ad hoc autem quod nos reprehendunt in symbolo illo, quod pariter

nos et illi suscipimus et tenemus, addidisse spiritum sanctum de filio procedere,

et quaerunt cur hoc factum sit et quare prius hoc eorum ecclesiae

9 monstratum non est, ut communiter consideraretur et communi consensu adderetur

quod addendum erat : ad hoc, inquam, responsum sufficiens habemus.

Nam si quaeritur cur factum sit, dicimus quia necesse erat propter

12 quosdam minus intelligentes, qui non animadvertebant in illis quae universa

credit ecclesia contineri, et ex his sequi spiritum sanctum de filio procedere,

ne forte hoc credere dubitarent. Quod quam necessarium fuerit, per illos qui

15 hoc negant, quia in illo symbolo positum non est, cognoscimus. Quoniam

igitur et necessitas cogebat et ratio nulla prohibebat et vera fides hoc admittebat,

fiducialiter asseruit Latinitas quod credendum et confitendum esse

18 cognoscebat. Scimus enim quod non omnia quae credere et confiteri debemus,

ibi dicta sunt, nec illi qui symbolum illud dictaverunt, voluerunt fidem Christianam

esse contentam ea tantummodo credere et confiteri quae ibi posuerunt.

2i Ut enim alia taceam, non ibi dicitur dominus ad infernum descendisse, quod

tamen pariter et nos et Graeci credimus. Si autem dicunt nullo modo debuisse

corrumpi symbolum tanta auctoritate taxatum, nos non iudicamus esse

24 corruptionem, ubi nihil addimus quod iis quae ibi dicta sunt adversetur. Et

quamvis defendere possimus hanc adiectionem non esse corruptionem : si quis

tamen hoc contentiose voluerit asserere, respondemus nos illud non corrupisse,

27 sed aliud novum edidisse. Illud enim secundum proprietatem Graeci dictaminis

translatum, cum illis integrum servamus et veneramur, istud autem quo

frequentius in populi audientia utimur, Latino more dictatum cum additamento

30 supradicto edidimus.

4 debere] Ad n. XII cf. RATRAMNUS, Contra Graecorum opposita, 1. I, c. IV

(PL 121,232): Num alius est Spiritus Filii quam Spiritus Patris? Quod si idem est

Spiritus amborum, profecto procedit ab utroque... Qua de re non est quare dicatur Spiritus

Filii, nisi quia procedit a Filio ; sicut dicitur Spiritus Patris, quia procedit a Patre.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!