23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

86 CUR DEUS HOMO I 19-20

Sed quid est quod dicimus deo : »dimitte nobis debita nostra«, et

omnis gens orat deum quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim solvimus

quod debemus : cur oramus ut dimittat ? Numquid deus iniustus est, ut 3

iterum exigat quod solutum est ? Si autem non solvimus : cur frustra oramus

ut faciat, quod, quia non convenit, facere non potest?

A. Qui non solvit, frustra dicit: »dimitte«. Qui autem solvit, suppli- 6

cat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem ut supplicet. Nam deus nulli

quicquam debet, sed omnis creatura illi debet ; et ideo non expedit homini

ut agat cum deo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc non opus est 9

tibi nunc respondere. Cum enim cognosces cur Christus est mortuus, forsitan

per te videbis quod quaeris.

B. Sufficit ergo nunc mihi quod de hac quaestione respondes. Quod 12

autem nullus homo ad beahtudinem pervenire queat cum peccato aut solvi

a peccato, nisi solvat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti ut, etiam

si velim, non possim dubitare. 15

Capitulum

XX.

Quod secundum mensuram peccati oporteat esse satisfactionem , nec homo

eam per se facere possit. is

A. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram

peccati oportet satisfactionem esse.

B. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum, quod esse non 21

potest, si deus nihil relinquit inordinatum in regno suo. Sed hoc est praestitutum

quia quamlibet parvum inconveniens impossibile est in deo.

A. Dic ergo : quid solves deo pro peccato tuo ? 24

B. Paenitentiam, cor contritum et humiliatum, abstinentias et multimodos

labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi, et oboedientiam.

A. Quid in omnibus his das deo ? 27

B. An non honoro deum, quando propter timorem eius et amorem in

cordis contritione laetitiam temporalem abicio, in abstinentiis et laboribus de-

1 nostra] Matth. 6,12. 21-22 in regno suo] Cf. c. XII, p. 69,15. 22-23

praestitutum] Cf. c. X, p. 67,1-6.

4 non solvimus] non om. R 6 Qui] Quia ;

qui insert. R 21 B. Aliter] hic incip.

c. XX B 23 quamlibet] quodlibet F

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!