23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

24 EPISTOLA DE INCARNATIONE VERBI 9

patrem quoque esse incarnatum. Aliam enim personam esse in uno homine

incarnatam et aliam simul non esse in eodem homine incarnatam possibile est.

Et ille : Si deus fihus incarnatus est, et deus qui est filius non est alius, sed 3

unus et idem numero deus qui est pater : plus tamen, quamvis diversae personae

sint pater et filius, videtur necesse esse patrem quoque esse incarnatum

cum filio propter unitatem deitatis, quam possibile esse propter diversi- 6

tatem personarum non eum esse simul incarnatum.

Videte qui hoc dicit quomodo claudicat utroque pede in incarnatione

filii dei. Nam qui recte suscipit eius incarnationem, credit eum non assump- 9

sisse hominem in unitatem naturae, sed in unitatem personae. Hic autem

somniat hominem a filio dei magis esse assumptum in naturae unitatem quam

in personae unitatem. Si enim hoc non opinaretur, non diceret magis esse 12

necessanum patrem cum filio esse incarnatum, quoniam unus est deus pater

et filius, quam esse possibile illum simul non esse incarnatum, quia plures

sunt personae. Utroque igitur pede, id est in utraque parte, claudicat in 15

incarnatione filii dei, qui una natura est cum patre et alia persona a patre:

quicumque existimat eandem incarnationem sic esse secundum naturae unitatem,

ut filius non possit incarnari sine patre, nec intelligit sic eam secundum 18

unitatem esse personae, ut pater non possit incarnari cum filio. Quippe deus

non sic assumpsit hominem, ut natura dei et hominis sit una et eadem, sed

ut persona dei et hominis una eademque sit. Quod non nisi in una dei per- 21

sona esse potest. Diversas enim personas unam eandemque personam esse cum

uno eodemque homine, nequit intelligi. Nam si unus homo cum singulis plu-

2 non esse simul N possib.] impossibile VP 8 qui hoc] si hoc H in

incarnationem H 10 naturae] ex persone in marg. corr. H sed in unitatem

personae om. H 11 quam] sed ; in marg. non insert. H 12 in personae]

impersone NG 15 igitur] enim H 15-16 in incarn.] in om. HM 16

et alia persona a patre om. H 17 quicumque] qui cum H 21 hominis] sit

add. G 22 eademque G 23 eodemque] eodem P cum pluribus singulis VP

Rec. 11,1 : 13-14 quoniam unus est deus pater et filius] propter deitatis

unitatem (c/. p. 24,7) H 14-15 quia plures sunt personaej propter personarum

diversitatem (c/. p. 24,7-8) H 20 et hominis] et natura hominis

H 21 et hominis] persona add. H 21-22 Quod — potest om. H

22-23 Diversas — intelligi] Diversas vero personas communiter in unitatem

sui unum eundemque hominem assumere nequit intelligi (c/. Rec. I, 288,

19-20) H

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!