23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CUR DEUS HOMO I 10 67

A. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere

nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel

3 minimum inconveniens in deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio,

si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet parvum inconveniens

sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem, si maiori non

6 vincitur, comitatur necessitas.

B. Nihil in hac re accipio libentius, quam ut hoc pactum inter nos

communiter servetur.

9 A. De incarnatione tantum dei et de iis quae de illo assumpto homine

credimus, quaestio est.

B. Ita est.

'2 A. Ponamus ergo dei incarnationem et quae de illo dicimus homine

numquam fuisse ; et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem,

quae in hac vita haberi non potest, nec ad illam posse pervenire quemquam

15 nisi dimissis peccatis, nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato,

et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est.

B. Ita fiat, quia nihil in his impossibile aut inconveniens deo videtur.

18

A. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem

perveniat.

B. Sic omnes tenemus.

1-2 ratione] Cf. c. III, p. 50,16-18. 4-5 impossibilitas] Cf. Epist.de incarn. verbi,

n. X, p. 26,4. 12-16 necessaria est] Cf. Praefatio, p. 42,11-13. 20 tenemus]

Ad cc. IX et X cf. PSEUDO-AMBROSIUS, Comment. in epist. ad Eph.

V, 2 (PL 17, 416): Sed non ita est, quia Christus Deo se dicitur obtulisse, dum

occidi se passus est, in Dei Patris sui voluntate perdurans ;

quia qui iuste occiditur diabolo

se offerens, voluntatem eius facit, ut occidi mereatur. Ita et Christus dum Dei voluntati

adhaeret, diabolo displicuit, et ideo illum occidit, quia Deo se obtulit, iustitiam

exsequendo. In oblatione enim iustitia signatur et ventas ; hanc enim respicit Deus, et hoc

est eius sacrificium acceptum. Itaque immeritus, qui occiditur, placet Deo ; non quia occiditur,

sed quia usque ad mortem mstitiam conservavit... Nunc quaerendum est quomodo

illum Deus tradidit, aut quomodo se ipse obtulit Deo ; nam hoc quantum ad verba pertinet,

videtur contrarium. Deus illum tradidisse dicitur, dum illum occidi permisit, sicut dicit

Dominus ad Pilatum : » Non haberes adversum me potestatem, nisi data tibi esset desuper«

(Ioh. 19,11). Data est enim ei, sed volenti, potestas, hoc est permissum est illi

facere quod voluit, et hoc est tradere : dum enim dissimulat, tradit ; si enim noluisset

permittere, non fuisset occisus. Permisit ergo occidi eum, sed ab eis qui eum volebant

non coacte, sed sponte occidere... Quod autem Christus ipse se obtulit, aut Deus illum

tradidit, unum est ;

quia amborum una voluntas est.

8 servetur] conservetur N 9 de his MTF 15 sine peccato transire F

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!