23.11.2013 Views

vol. 2

vol. 2

vol. 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

EPISTOLA DE INCARNATIONE VERBI II 29

ita in Christo deus est persona, et homo est persona, nec tamen duae sunt personae,

sed una persona. Non enim est alius deus, alius

3 aliud sit deus, aliud homo :

homo in Christo, quamvis

sed idem ipse est deus qui et homo. »Verbum«

enim »caro factum« assumpsit naturam aliam, non aliam personam. Nam

cum profertur ,homo', natura tantum quae communis omnibus est hominibus

6 significatur. Cum vero demonstrative dicimus ,istum vel illum hominem' vel

proprio nomine ,IESUM', personam designamus, quae cum natura collectionem

habet proprietatum, quibus homo communis fit singulus et ab aliis singulis

9 distinguitur. Nam cum ita designatur, non quilibet homo intelligitur, sed qui

ab angelo annuntiatus est, qui deus et homo, filius dei et filius virginis est,

et quidquid de illo aut secundum deum aut secundum hominem verum est

12 dicere. Neque enim personaliter filius dei designari potest vel nominari sine

filio hominis, nec filius hominis sine filio dei, quia idem ipse est filius dei

qui filius hominis, et eadem est verbi et assumpti hominis proprietatum col-

15 lectio. Diversarum vero personarum impossibile est eandem esse proprietatum

i8

collectionem, aut de invicem eas praedicari. Nam PETRI et PAULI non

est eadem proprietatum collectio, et PETRUS non dicitur PAULUS, nec

PAULUS PETRUS.

Cum ergo »verbum caro factum est«, naturam assumpsit, quae sola

hominis nomine significatur et semper est alia a natura divina, non aliam

21 assumpsit personam, quoniam eandem habet cum assumpto homine proprietatum

collectionem. Non enim idem est homo et assumptus a verbo homo,

id est IESUS; quoniam in nomine hominis, sicut dictum est, sola intelligitur

24 natura, in assumpto vero homine vel in nomine IESU intelligitur cum natura,

id est cum homine, collectio proprietatum, quae est eadem eidem assumpto

homini et verbo. Quapropter non dicimus verbum et simpliciter hominem

27 eandem esse personam, ne non magis dicamus illum hominem eandem esse

personam cum verbo quam quemlibet hominem, sed verbum et illum assumptum

hominem, id est IESUM ; sicut non credimus eundem hominem eandem

3-4 factum] Ioh. 1,14. 19 factum est] Ibidem.

1-2 personae om. D 5 est omnibus VP 6 Cum vero] Cum enim VP hominem

vel] vel om. G 7 quae] quam G 8 singulus] singulis P 20 nomine

significatur hominis V a divir.a natura VP 26 non magis dicimus VP

27-28 ne non magis — personam om VP 29 sicut non credimus] sicut cum numero

credimus VP

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!