11.07.2015 Views

753200 N. 75.320 75.320. VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ ...

753200 N. 75.320 75.320. VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ ...

753200 N. 75.320 75.320. VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5101520754402 <strong>LEIBNIZ</strong> <strong>AN</strong> <strong>VINCENT</strong> <strong>PLACCIUS</strong>N. 75.440Scholam virtutum Viennensem habui, nu[n]c habeam nec ne incertum est, [hactenus] enimfrustra quaesivi in librorum indigestorum massa.Fuit hic per dies aliquo[t] Franciscus Mercurius Helmontius cum quo mihi fuere quotidianisermones. Praeclare animatum reperio ad juvandum publicum supra quam facile credas,tametsi paradoxa ejus in iis rebus quibus theologia miscetur seponam. Is in juventutis quoqueprofectibus augendis et variis artibus atque doctrinis egregia monere potest. Promisit ad nos inreditu revisere. Cum Electrice nostra maximi ingenii Principe multa illi necessitudo ab antiquo,nam ante multos annos apud Electorem ejus fratrem Heidelbergae quotidianus fuerat. Sed etmihi cum eo notitia fuit inde ab anno 1671. Cujus probe meminerat ipse. Toto pene tempore,quo hic fuit, quotidie hora circiter nona matutina in Electricis conclavi convenimus, quotempore nondum aliis aditus datur, et ipsa praesente de variis rebus sumus collocuti. Solet illesua per miras ambages dicere, eamque ob rem paucis auditoribus intelligebatur. Mihi vero quotenderet facile prospicienti jucunda ejus consuetudo fuit. Sed gravis aetas viri facit ut valetudiniejus timeam tam incommodo tempore iter facientis. Nam ab octogenario non multum abest.Sulsbacum ire sese dictitabat ad visendum Principem veterem amicum a quo fuit invitatus.Multa ipsi illic cum Knorrio Rosenrothio familiaritas fuerat Cancellariae [principalis] directoresed jam defuncto viro in omni doctrinae genere ipsisque Judaeorum interioribus egregieversato, quod Cabala denudata ostendit. Cum Sulsbaci transirem monstravit mihi librum a secompositum titulo: Messias puer, in quo Christi nativitas, et pueritia ex Hebreorum doctrinaillustrabatur. Sed de his nunc quidem satis. Vale et [me] ama.Dabam Hannoverae 27. Martii 1696.1 fractenus l ändert Hrsg. 16 principatis l ändert Hrsg.1 Scholam virtutum Viennensem: E. WEIGEL, Wienerischer Tugend-Spiegel, Nürnberg 1687. 3 Helmontius:Während der ersten Märzhälfte 1696 hielt sich Leibniz anläßlich eines Besuches van Helmonts bei derKurfürstin Sophie mehrere Tage in Herrenhausen auf; vgl. auch Leibniz an Thomas Burnett of Kemney, 17. März1696 (I, 12 N. 309, S. 478), u. Leibniz an Adam Adamandus Kochański, 5. April 1696 (I, 12 N. 335, S. 518 f.).9 ab anno 1671: In diesem Jahr führte Leibniz mit van Helmont Gespräche über Akustik, besonders überSprachrohre; vgl. VIII, 1 N. 58. 14 octogenario . . . abest: Van Helmont starb 1698 im Alter von etwa80 Jahren. 15 Principem veterem amicum: d.i. Pfalzgraf Christian August von Pfalz-Sulzbach.18 Cabala: CHR. KNORR V. ROSENROTH, [anonym] Kabbala denudata, 2 Bde, Sulzbach, Frankfurt 1677–1684.19 Messias puer: Das Manuskript, das Leibniz schon am 9. Januar 1688 bei seinem Aufenthalt in Sulzbach vonKnorr von Rosenroth gezeigt worden war, ist heute verschollen.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!