07.11.2013 Views

скачать сборник в формате *.pdf

скачать сборник в формате *.pdf

скачать сборник в формате *.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Romanos adiuvit, quia «boni» erant (hoc loco Augustinus plures bonitatis

gradûs ponens more humano loquitur communi iudicio popularique

intellegentia usus). Qua in re Sallustium secutus gloriae cupiditatem his

verbis laudat: ambitio, quod tamen vitium propius virtutem erat (Catil. 11, 1).

Quid? Augustinus virtutem non populorum neque rerum publicarum, sed

singulorum hominum propriam esse dicens nonne Sallustio adsentitur?

Nonne etiam in iis, quae de vitio ingenii humani docet, Sallustii Historias affert,

quibus etiam utitur ad ea, quae Sallustius in Bello Catilinae de Romanorum

maioribus pulchrius quam verius somniaverat, corrigenda?

Multis ergo de rebus Augustinus more Romanorum disserit: de

moribus, de vitio ingenii humani, de exemplis maiorum, de eorum

auctoritate, de virtutis singulorum hominum in re publica vi atque

pondere. De Romanorum virtutibus civilibus ab Augustino laudatis satis

dictum.

4. De philosophia politica

Proximus locus est philosophiae politicae a theologia seiunctae, cuius

fundamenta Augustinus quamquam invitus videtur iecisse. Igitur ante

Christum natum Romani rem publicam κόσμον quendam eumque

sacrum ac religiosurn putaverunt. Mox aetate Constantini multi

Christiani sanctitatem imperii Romani novae religionis auctoritate

auctam esse existimaverunt. Tandem Româ anno 410 a Visgothis direptâ

intellectum est distinguendum esse inter Civitatem Dei et Imperium

Romanum. Quo factum est, ut scientia civilis a theologia separari posset.

Initia igitur atque incunabula philosophiae hodiernae politicae, quae a

deorum cultu seiuncta est, et temporibus apostolicis et temporibus

Augustini praeparata esse contendimus.

Iam vero quid Augustinus de talis rei publicae lineamentis dicat,

consideremus.

Ac primum quidem homo lege quadam naturae ad societatem

communionemque petendam impellitur (Aug. civ. 19, 12), id quod iam

Aristoteles et Stoici dixerant. Est igitur res publica non solum pacto, sed

naturâ. Quo fit, ut res publica non a diabolo condita esse possit. Esset

enim in paradiso res publica, etiam si Adam et Eva non peccavissent.

Propter peccatum autem ex principe bono tyrannus fit. Ceterum malane

sit res publica an bona, ex animo ac virtute eius, qui eam regit, pendet.

~ 15 ~

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!